2:53 [CO 2.53] CAPUT VI. Ut ad Deum creatorem quis perveniat, opus esse scriptura duce et magistra. [Inst 1.6.1.] Ergo quanquam hominum ingratitudinem satis superque omni patrocinio spoliat fulgor ille qui in coelo et in terra omnium oculis ingeritur, sicuti Deus, ut genus humanum involvat eodem reatu, cunctis sine exceptione numen suum delineatum in creaturis proponit, aliud tamen et melius adminiculum accedere necesse est quod nos probe ad ipsum mundi creatorem dirigat. Itaque non frustra verbi sui lumen addidit, quo innotesceret in salutem. Atque hac praerogativa dignatus est quos voluit propius et magis familiariter ad se colligere. Nam quia vaga et instabili agitatione circumferri videbat omnium animos, postquam Iudaeos sibi elegit in gregem peculiarem, cancellos illis circumdedit, ne aliorum more evanescerent. Nec frustra eodem remedio nos in pura sui notitia continet; quia mox alioqui diffluerent etiam qui videntur prae aliis firmi stare. Nempe sicuti senes, vel lippi, et quicunque oculis caligant, si vel pulcherrimum volumen illis obiicias, quamvis agnoscant esse aliquid scriptum, vix tamen duas voces contexere poterunt, specillis autem interpositis adiuti distincte legere incipient: ita scriptura confusam alioqui Dei notitiam in mentibus nostris colligens, discussa caligine liquido nobis verum Deum ostendit. Hoc igitur singulare donum est, ubi ad erudiendam ecclesiam non mutis duntaxat magistris Deus utitur, sed os quoque sacrosanctum reserat; neque tantum promulgat colendum esse aliquem Deum, sed eum se esse simul pronuntiat qui colendus sit; nec electos docet modo in Deum respicere, sed se quoque exhibet in quem respiciant. Hunc ordinem ab initio erga ecclesiam suam tenuit, ut praeter communia illa documenta verbum quoque adhiberet; quae rectior est et certior ad ipsum dignoscendum nota. Nec dubium est quin Adam, Noe, Abraham et reliqui patres hoc adminiculo penetraverint ad familiarem notitiam, quae illos ab incredulis quodam modo discrevit. Nondum loquor de propria fidei doctrina qua fuerunt illuminati in spem aeternae vitae. Nam ut transirent a morte in vitam, Deum non modo creatorem agnoscere necesse fuit, sed redemptorem quoque; ut certe utrumque adepti sunt ex verbo. Ordine enim praecessit illa notitiae species qua tenere datum fuit, quisnam sit Deus ille a quo mundus est conditus et gubernatur. Deinde adiuncta fuit altera interior, quae sola mortuas animas vivificat, qua Deus non tantum mundi conditor, et omnium quae fiunt unicus autor et arbiter cognoscitur,