16:53 53 1556 MART. 54 2401 CALVINUS MINISTRIS FRANCFORDENSIBUS. Inter eos et semetipsum optimum consensum esse ratus eos ad amicam cum exsulibus concordiam hortatur, et si quid in re sacramentaria dissidii fuerit ut id placide componatur optat. (Ex actis eccl. Francs Tom. V. p. 203 sq. in nostrum usum descripsit Vir clar. GL Ed. Steitz, V, D. M. in urbe Francofordia. Edidit olim Beza Gen. p. 175, Laus. p. 367, Hanov. p. 411, Chouet p. 237, Amst. p. 109. Item Ritter, er. Denkmahi der St. Frkf. p. 314. Gallice exstat in ed. Berol. 237, anglice in ed. Philad. III. 254.) Eximiae pietatis et doctrinae viris ecclesiae Francofurtensis pastoribus symmystis et fratribus in Christo colendissimis. S. Etsi literis meis gratiam apud vos non modo nulla interior necessitudo1) sed ne mediocris quidem notitia conciliat, venerandi et dilecti fratres: fraterna tamen coniunctio, quae iure ministerii2) inter nos mutuo vigere debet, satis ad scribendum fiduciam3) dare visa est, ut minime dubitem apertam mihi fore ianuam, ut comiter vestra et qua optandum est mansuetudine excipiar. Nuper quum sub amplissimi renatus vestri nomine mea in tres Evangelistas harmonia edita est, quominus vobis scripserim, quid praeter pudorem obstiterit nescio. Vix enim unquam nisi necessitate coactus ad ignotos scribere soleo. Ignotos autem voco, ne quem vestrum offendat verbi asperitas, quibuscum familiaris usus non intercedit. Certe contemptu vel negligentia minime fuisse praeteritos, sancte vobis affirmo. Ubi autem reversi sunt ex nundinis librarii, miratus sum, fateor, Ioachimi cuiusdam Westphali non minus insulsum quam virulentum librum, quo meam de sacramentis doctrinam oppugnat, istic editum esse.4) Nam mihi persuaseram, optimum inter nos consensum esse: aut si docendi ratio non prorsus eadem foret, tantum non esse discrepantiae, quod usque in odiosam contentionem erumperet: ac fieri quidem potest, ut insciis vobis exierit liber illc, quem certe vestris suffragiis fuisse probatum non arbitror.5) Neque vero hoc expostulandi causa commemoro: sed quia simul allatus est rumor, quibusdam a col- 2401.1) Imo Beyeri et sociorum animum probe cognitum habebat, non tamen satis si eos demulceri posse sperabat. 2) Edd. add. communis. 3) JEuedem. fiduciae. 4) N. 2295. 2296. 5) O sancta simplicitas, vel incassum simulata fiducia! Oblitus esse videtur quae Glaulurgus de patruelis funere descripserat.