15:53 53 1554 FEBRUAR. 54 insignem vestri progressus aequitatem intelligant. Non hic privati odii et simultatis atque invidiae causas nominatim recensebo, quas omnibus satis notas esse existimo : sed hominis detentionem et processum quam brevissime et verissime potero enarrabo. Michael Servetus Villanovanus Tarraconensis, medicae artis peritissimus, Lucam illum medicum, cuius plurima in evangelio laus est, imitatus, quum plurimum ingenio valeret, et de veritate religionis mundum tumultuari nec non plurimorum scriptis et voluminibus infarciri satis aegre conspiceret, animum suum ad sacras literas subinde transtulit , in eisque omne suum studium et ingenium collocavit.2) Quumque Lutheranos et Zwinglianos et Papistas de caeremoniis externis et ritibus atque primatu digladiari cognosceret, interea vero circa veri et summi Dei nec non Domini Iesu Christi filii eius unigeniti cognitionem et substantiam atque mysteria falso et impie convenire, aliquanto diligentius rem scrutari coepit, ac de vero Deo et eius filio ex scripturarum fonte omnia maturius considerare. Tandem ubi se aliquid quod universo christiano gregi profuturum esset assequutum putavit, librum de Erroribus trinitatis emisit,3) in quo sententiam de Deo et Dei filio libere explicavit, docens unum tantum simplicissimum Deum, neque trinum, neque trinomium, neque divisum, neque compositum, scilicet aeternum illum patrem et monarcham, rerum omnium autorem, per verbum et spiritum suum omnia dispensantem, nec non et unicum ipsius Dei filium, Iesum Christum illum ex virgine Davidica natum, neque alium filium Dei invisibilem ex scripturis ostendi: multa insuper alia tractans et affirmans quae recentibus scriptoribus, praesertim Genevensibus quos ille nominatim arguebat,4) quam maxime displicerent. Unde commoti illi atque irritati, nec talem spiritum diutius ferre valentes, odiis calumniis insidiis persequi non destiterunt. Quumque ille in gallicanis regionibus se plus nimio premi videret, nullumque sibi locum per aemulorum insidias relictum ubi securus degere posset, tandem secum in animo statuit in Italiam transire ibique reliquum suae vitae tempus transigere.5) Itaque collectis sarcinulis comparataque ex rebus et laboribus suis aliquanta pecunia itineri se infortunatus accinxit, et Genevam primum incognitus venit. Neque enim de malo illorum erga se animo dubitabat, sed evangelicae pietatis et mansuetudinis 2) De Serveti studiis biblicis fuse disseruit V. D. in Htlgenfeldii ZS. f. Theol 1875. I. 3) De Restitutione christianismi hic nihil 4) Hoc in libro de Trinitatis erroribus minime factum constat, verum demum in Epistolis ad Calvinum 'Restitutioni subiectis. 5) Vide Opp. VI1L 749. 770.