13:53 53 1548 SEPTEMB. 54 (Ex autographo Cod. Genev. l l l a , fol. 79. Aliud exemplar recentius exhibet Cod. 116, fol. 106 v.; exstat etiam in Epp. Bern. T. VII. p. 918 et apud Simlerum Vol. 68. Eximio Christi servo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori vigilantissimo fratri et symmystae carissimo. 8. Merlinus noster ea tibi copiose referet quae non vacat scribere de valetudine Hymberti 0 et sollicitudine nostra super ea re, de novis turbis Pyrrhi nostri, et mea adversus Mercerium causa. Velim etiam, si qua via liceret, exquiri diligentius de eo cuius literas dedisti Francisco Paulino nobis communicandas, in quibus tam praeclare loquitur de te et Zwinglio et sacramentariis: nam negat et apud nos a se scriptas. Iussimus scribere thema quod propositum fuerat quum examinandus esset. Sed manus non videtur omnino similis. Sed admonitus abs te de literis potuit dedita opera manum corrumpere. Audies hac de re plura a Merlino, cui dices quid super ea re putes nobis faciendum. Farellus queritur non esse sibi restitutum Brentii responsum ad formam illam caesareanam quam vocant Interim.2) Puto esse apud te eius manu scriptum : nam ad te miseram. Eae igitur ut remittatur. Remitto ad te fasciculum literarum mearum quem accepi a Samprivato. Relegi omnes. Nullae erant a quibus 'magnopere nobis esset metuendum. Seposui tamen satis multas, ne vel levissimae cuiquam offensionis materia relinqueretur, si id contingeret de quo sumus admoniti. Quas seposui nullam habent notam anni quo scriptae fuerunt, in suo fasciculo. Reliqui fasciculi habent. Fac ut postea omnes seponas quae vel tantillum habere videbuntur quod in calumniam trahi possit. Saluta uxorem et collegas tuos meo nomine. Nostri te omnes salutant. Uxor te et uxorem salutat, et filiola quae recte valet. Lausannae 16. Septembr. 1548. Tuus Petrus Viretus. 1077. 1) Gentilitia nomine Paccolet appellabatur. Primus fuerat h hebr. pr of. Lausannensis, inde ab a. 1587. Ruchat IV. 435 nescire videtur eum ultra a. 1543 vixisse. 2) Bedencken etlicher Praedicantes ais der zu Schwabischen Hall, der in Hessen und der Stadt Nurnberg aufs Interim ihrer Obrigkeit uberreichet 1548. (Salig I. 585; Hartmann und Jaeger, Brentz IL 169.) Scripsit illud suo et Isentnanni collegae nomine, et hac de causa eum Granvella tam acriter persequutus est.