11:53 1540 ITJN. quae me coegerunt fratrem remittere, quo a conventione illa nos expediret. Nondum satis compertum habeo qua de re Genevenses aut tumultuentur inter se, aut inquietentur a Bernatibus.10) Prospicio tamen pessimum exitum illis imminere, nisi Dominus mira aliqua ratione succurrat. Scis, opinor, quid scripserit Marcurtius in iis literis quae una cum tuis mihi redditae fuerunt. Deierat fortiter sibi nunquam in mentem venisse ut diceret, corruptam fuisse epistolam Cadoleti, ideoque vehementer rogat ne hanc suspicionem diutius insidere animo meo patiar. l l ) Ita respondebo ut videat me simultatum causas minime quaerere, ac nulla re minus delectari quam discordiis. An eas ditiones in Burgundia teneat Comes 12) quas nominasti, per occasionem inquiram. In Gallia certe nihil illi relictum. Itaque frustra de Ponte Veliensi et aliis laboras. Si bellum erit, nescio an restituetur. Mirari satis non possum, ubi somniaverit Cressonerius quod de mea recantatione Gurino retulit. Nec habeo quod dicam, nisi aut ebrium fuisse aut insaniisse quum illa effutiret. Ipsi tamen Gurino, quem video nonnihil turbatum, primo quoque nuncio satisfaciam. Nicolaus et Henrichus valde esuriunt.13) Proinde, nisi mature veneris, ineunda est ratio qua pecunia mittatur. Miseret me supra modum optimi Zebedaei, vel potius conditionis nostrae, quod nulla hodie disciplina est, qua furias istas a tanta intemperie cohibeamus. 14) Quando tamen nihil in praesentia melius habemus, consulo ut, quod de ignorantia Christi docuit, eorum testimoniis confirmet quorum autoritas Bernae pondus habebit. Habet ex veteribus multos suffragatores. Verum non poterit maiore invidia adversarios gravare quam si Lutherum, Bucerum, Brentium et alios in medium proferat. Verum operae pretium erit haec vehementer exagitari: quantae impudentiae sit a pauculis hominibus indoctis et imperitis in tenebricoso angulo haereseos damnari qui principatum hodie in ecclesia tenent. Haec ipsa Bernam ad Conzenum scribere et commonefacere quam odiosum ei futurum sit, si resciscant tales viri sua scripta ita impune lacerari ete. Crede mihi incendium istis nebulonibus excitabit quod non facile 10) Plura dabunt Galiffe, quelques pages p, 17 suiv. jRuchat, V. 136 suiv. Gaberel p. 316. Kampschulte 361. Roget, hist du peuple de Geneve. I. 171 suiv* 231 suiv. 11) Epistola Marcurtii deperdtta minus assequimur quid haec sibi velint. 12) Guillelmus a Furstenberg. 13) i e, pecuniam sibi necessariam exspectans. Anglus: have excellent appetites. 14) Some method must be fallen upon by which we may restrain ete. . Qualiter ipse Z. disciplinam exercuerit videre est in Pierrefleur, memoires p. 211.