9:529 529 RESPONSIO AD VERSIPELLEM QUENDAM MEDIATOREM, QUI PACIFICANDI SPECIE RECTUM EVANGELII CURSUM IN GALLIA ABRUMPERE MOLITUS EST. Excusus est his diebus virulentus liber plausibili titulo fucatus: De officio pii ac publicae tranquillitatis vere amantis viri in hoc religionis dissidio. Autor nomen suum ideo se non adscripsisse excusat, ne conceptum ex persona praeiudicium causae obesset. Equidem facile patiar de re tota integrum [pag. 4] ex libro iudicium fieri : modo e medio tollantur larvae, quas sibi multiplices induit ad fallendos imperitos. Se a prima adolescentia valde religiosum fuisse iactat, nec tamen superstitionibus deditum: sibique arrogat quod nemo quamlibet excellentis ingenii de se profiteri ausit: ut simplicibus, qui praesertim eum non noverunt, persuadeat se angelum esse e coelo delapsum, cuius voci non secus atque oraculo acquiescere rectum ac tutum sit. At quoniam apud nos, quibus pridem familiariter cognitus est, nullum huius tantae vel pietatis, vel prudentiae specimen edidit, sibi a nimia [pag. 5] credendi facilitate caveant lectores. Conqueritur graves et moderatos viros, quorum videri vult signifer magis quam postremus, excludi a publicis consiliis, nec autoritate qua decebat valere ad sedandas turbas. Quasi vero nos lateat quorsum nuper profectus sit in Galliam: quam fallaci praetextu simulaverit curanda sibi esse domestica negotia, quum recta se ad eum contulerit, ex cuius gratia sperabat opimaml) praedam : quae consilia coxerit, et postea agitaverit: quam se proditorie insinuaverit apud quosdam proceres: et quibus nunc quoque artibus se venditare [pag. 6] cupiat. Commendat suum studium: aequo, moderato, amico et fraterno animo librum meras imposturas et praestigias spirantem, tuendis ac tegendis impiis erroribus compositum, et refertum calumniis ac virulentia, a se editum fuisse asserit. Atqui par superbiae et fastus, deinde servilis inali- 1) optimam Beza. Galmni opera. Vol IX.