6:529
REFORMANDAE
ECCLESIAE.
longas
inducias
habituros
se
existimant,
si
ad
universale
concilium
reiicere
nos
possint.
Agedum
tamen
:
fingamus
iam
nihil
obstare,
quominus
universale
concilium
mox
cogatur:
fingamus
etiam
serio
indictum
esse,
adesse
diem,
omnia
esse
comparata.
Illic
nimirum
praesidebit
romanus
pontifex:
aut
si
venire
gravabitur,
unum
quempiam
ex
cardinalibus
legabit,
qui
suo
loco
praesit:
eumque
procul
dubio
deliget,
quem
fidissimum
sibi
fore
arbitrabitur.
Assidebunt
cardinales
reliqui,
episcopi
deinde
et
abbates:
subsellia
occupabunt
consiliarii:
quos
ut
plurimum
deligere
non
solent,
nisi
ad
suam
voluntatem
[pag.
133]
bene
formatos.
Fieri
quidem
poterit,
ut
pauci
quidam
boni
inter
eos
sedeant;
verum
et
propter
suam
paucitatem
despectui
erunt,
et
metu
debilitati,
vel
proficiendi
desperatione
fracti,
tacebunt.
Quod
si
quis
forte
verbum
facere
audeat,
strepitu
et
clamoribus,
dicto
citius,
obruetur.
Multitudo
autem
sic
erit
comparata,
ut
quidvis
passura
sit
potius,
quam
ecclesiam
restitui
in
statum
meliorem.
De
doctrina
taceo.
Utinam
modo
integri
ac
dociles
ad
causam
venirent.
At
certo
certius
est,
unam
hanc
fore
omnium
deliberationem:
quidquid
dicatur,
quaecunque
afferantur
rationes,
non
esse
auscultandum.
Imo
non
pertinacia
modo
et
obstinatione
aures
sibi
obstruent,
ne
obediant
veritati,
sed
ferocia
etiam
ad
resistendum
se
armabunt.
Quid
enim?
an
qui
nullam
sanae
doctrinae
mentionem
auribus
admittunt,
eos
credibile
est,
simul
ac
in
rem
praesentem
ventum
fuerit,
sponte
cessuros?
an
qui
omnia
moliuntur,
ne
collapsum
Christi
regnum
iterum
in
mundo
resurgat,
eos
sperabimus
excitandi
illius
et
promovendi
adiutores
fore?
an
qui
nunc
ferro
et
igni
insaniunt
adversus
veritatem,
aliosque
ad
saevitiam,
quoad
possunt,
acuunt
et
inflammant,
humanos
se
et
moderatos
tunc
praestabunt?
Verum,
ut
nihil
aliud
sit,
tuae
hoc
prudentiae,
invictissime
Caesar,
vestraeque,
illustrissimi
Principes,
relinquo
aestimandum,
num
pontifici
romano
universaeque
eius
factioni
privatim
expediat,
restitui
in
verum
ordinem
ecclesiam,
et
ad
rectam
evangelii
normam
corruptissimum
eius
statum
emendari,
[pag.
134]
Quam
autem
facile
sua
commoda
oblivisci
soleant,
ut
nulla
eorum
habita
ratione
ad
suscipiendam
communis
salutis
curam
voluntate
et
studio
ferantur
omnes,
certis
experimentis
habetis
compertum.
His,
Caesar,
ecclesiam
permittes,
ut
de
eius
reparatione,
suo
arbitrio,
vel
sua
potius
libidine
statuant?
Ab
eorum
nutu
suspensus
haerebis,
ut
nunquam,
donec
ipsi
consenserint,
ecclesiae
consulendum
decernas?
Si
illorum
erit
cognitio,
facili
se
compendio
expedient.
Pronunciabunt
enim
sic
manendum.
Sed
fingamus,
vel
pudore
vel
tua
aliorumque
principum
autoritate
victum
iri,
ut
nonnihil
adhibeant
moderationis
in
speciem,
et
de
suo
etiam
Calvini
opera.
Vol.
VI.
|