48:529 529 CAPUT XXV. 530 sante quod neque in legem Iudaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccasset. 1.2.3.i. Festus ergo. Hic secunda actio nobis describitur, in qua non minus difficile certamen nec levius discrimen subiit Paulus quam in priore. Quod in vinculis relictus fuerat, suspicari potuit Festus perplexam esse causam, ac inde facere iniquum praeiudicium. Sed aliunde gravius periculum instabat. Scimus novos praesides, ut gratiam captent a provincialibus, multa illis suo adventu solere largiri. Ita credibile erat Pauli mortem Festo non ingratum fore praeludium occupandi favoris. Nova igitur tentatione de integro impetitur sancti viri fides, ac si vana fuisset Dei promissio, in quam hactenus recubuerat. Sed eo se clarius profert in eo liberando Dei gratia, quod praeter spem e faucibus mortis eripitur. Praeveniunt suis calumniis praesidem Iudaei: nondum tamen de supplicio contendunt, sed tantum rogant, ne in alienum forum ad causam agendam trabantur. Quod in speciem aequum erat, ambitiose et magni beneficii loco flagitant. Qui fit ergo ut non impetrent, nisi quod divinitus retinetur animus Festi, ut illis constanter neget quod postea concedere paratus fuit? Sicuti autem arcano providentiae suae fraeno Dominus tunc animum eius vinctum tenuit: ita quum illi permisit velle, ligavit manus ne liberum esset exsequi quod volebat. Haec nos fiducia in periculis sustentet, simulque sollicitet ad invocandum Deum: et mentes nostras tranquillet, quod Dominus opposita manu sua tam validam conspirationem frangens aeternum documentum suae in protegendis fidelibus potentiae exhibuit. 5. 6. Qui ergo inter vos. Graece ad verbum habetur: Qui potentes sunt, vel possibiles: sed intelligit quibus erit commodum. Coniicere autem promptum est, molestiam et sumptus causatos esse, et precatos esse ne tot homines primarios, ac quosdam etiam senio graves, supervacuo itinere fatigaret praeses: potius, quod nullo negotio fieri poterat, iuberet Paulum a paucis custodibus adduci. Ergo ne gravari se querantur, hanc illis necessitatem remittit, ac liberum facit ut ex sua cohorte deligant quos volent. Interea satis declarat, se illorum criminationibus non habere fidem, ac integrum fore iudicem profitetur, qui nihil acturus sit nisi ex causae veritate. Proximae sententiae diversa est etiam apud Graecos lectio. Quidam enim codices habent quod reddidit vetus interpres, dies non amplius octo vel decem. Si haec lectio placeat, sensus erit, praesidem venisse paulo post Caesaream, ne praetextu longioris morae importunius ipsum urgerent Iudaei. Altera lectio, quae magis recepta est apud Graecos, diversum habebit sensum. Quamvis diu satis futurus essat Ierosolymae ad cognoscendam Calvini opera. Vol. XLVIII.