40:529 529 IOANNIS CALVINI PRAELECTIONES IN DANIELEM. Sequitur liber Danielis prophetae, cuius utilitas quanta sit melius intelligetur ex progressu quam possit semel commode exponi. Ego tamen nunc dabo aliquem gustum, qui melius nos comparet ad lectionem, et magis attentos reddat. Antequam autem illuc venio, perstringam summam libri. Atque haec etiam partitio altera in parte nos iuvabit. Possumus ergo librum hunc dividere in duas partes. Nam Daniel commemorat quomodo acquisierit sibi autoritatem etiam apud incredulos. Necesse enim fuit singulari quodam et insolito modo eum evehi ad propheticum munus. Kes tunc, ut satis notum est, adeo confusae erant apud Iudaeos, ut difficile esset cuivis statuere, adhuc esse aliquem prophetam. Superstes quidem initio erat Hieremias, deinde Ezechiel. Habuerunt etiam Iudaei post reditum suos prophetas: sed iam fere defuncti erant suo officio Hieremias et Ezechiel, quum coepit Daniel exercere munus propheticum. Alii autem nempe Haggai et Malachias et Zacharias fuerunt creati prophetae ad populum exhortandum, quemadmodum vidimus. Erat igitur quasi restrictum ipsorum munus. Quantum ad Danielem spectat, vix poterat censeri prophetae loco, nisi Deus mirabili modo illum extulisset, quemadmodum dictum fuit. Haec igitur videbimus usque ad finem sexti capitis, nempe fuisse insignibus notis divinitus ornatum, ut Iudaei possent certo statuere, nisi vellent turpiter ingrati esse erga Deum, sibi hunc datum esse prophetam. Apud Babylonios innotuit eius nomen, et fuit venerabile. Si Iudaei sprevissent qui erat admirabilis etiam profanis gentibus, nonne hoc erat quasi data opera suffocare et pedibus calcare Dei gratiam? Daniel ergo habuit certas, et illustres notas, quibus posset agnosci Dei propheta, et quibus indubia redditur eius vocatio. Postea adiungitur secunda pars, ubi Deus per eum praedicit quaecunque instabant electo populo. Visiones igitur a septimo cap. usque ad finem libri peculiariter ad ecclesiam Dei spectant. Illic enim Deus Calvini opera. Vol. XL.