25:529 529 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. XVI. 530 inscite se torquent nonnulli, quomodo neptem suam Othoniel duxerit uxorem: quia iam tale coniugium lege prohibitum fuerat. Atqui colligere promptum est non patruum fuisse, sed tantum patruelem. Verum hic quaeritur quomodo de filia sua pacisci ausus fuerit Caleb, donec certior de eius voluntate factus esset. Quanquam enim parentum munus est filias suas elocare; non tamen illis permittitur tyrannicum imperium, ut eas inconsultas addicant quibuscumque visum fuerit maritis. Nam quum voluntarii esse debeant omnes contractus: in coniugiis maxime vigere debet libertas, ne quis invitus fidem suam obstringat. Verum probabili ratione adductus fuit Caleb, ne de filiae suae consensu dubitaret, quia verecunde repudiari non poterat tam honorifica conditio. Maritus enim dabatur, non quilibet ex vulgo : sed qui bellica virtute alios omnes antecelleret. Quanquam fieri potest, ut in fervore pugnae inconsiderate promiserit Caleb, quod praestare non erat in eius arbitrio. Mihi tamen videtur exponenda fuisse pactio ex iure communi, si accederet puellae voluntas. Deus certe votum Caleb exaudivit, dum generum obtulit ex animi sententia. Nam si alioqui data fuisset optio, neminem magis optasset. 18. Fuitque quum veniret. Etsi coniicere licet Acsa puellam fuisse egregiis moribus, et probe institutam, cuius nuptiae singularis praemii loco victori promissae fuerint: hic tamen detegitur perversa eius cupiditas. Sciebat mulieres Dei lege a fundis haereditariis excludi: at nihilominus appetit, et maritum iniqua expostulatione stimulat. Sic enim ambitiosae et cupidae uxores viris molestae esse non desinunt, donec pudoris, modestiae et aequitatis eos oblivisci cogant. Nam etsi virorum quoque inexplebilis est avaritia: feminae tamen magis praecipites feruntur. Quo attentius cavere debent viri, ne importunis earum consiliis tanquam flabellis accendantur. Sed maior intemperies se prodit, dum mariti facilitate et patris indulgentia audacior redditur. Nam agro sibi dato non contenta, regionem irriguam sibi poscit. Ita ubi quis semel transsilivit recti et honesti modum, vitium illud protinus sequitur impudentia. Porro quod pater nihil negavit, signum fuit rari amoris. Sed non ideo sequitur, quin merito exosa sit improba lucri cupiditas, quae mentes excaecat, rectumque iudicium pervertit. Quod dicitur Acsa descendisse ex asino, quidam ad simulationem et astutiam referunt, quasi moerore concideret: atque ita lapsus indicium esse deliquii vel defectionis animi. Verum simplicius est, quo suppliciter patrem rogaret, descendisse ad eius pedes. Quidquid sit, astu et blanditiis sibi conciliavit mulier ius alienum: unde tantundem diminuta fuit fratrum portio. 20. Ista est haereditas. Antea quidem fines Calvini opera. Vol* XXV.