48:528 rus et corruptelis deditus eum gratis absolvere noluit. Hac de causa Paulum saepius accersit, ut suis blanditiis spem liberationis redimendae faciat. Sic enim se insinuant nummarii iudices, dum corruptelis volunt aditum dare. Unde colligimus, evanidum fuisse metum, quem Felix ex disputatione Pauli cepit: quando eum spes lucri instigat cogitque ad eum vocandum, quem prae metu coactus fuerat a se ablegare. Quomodo pretium speravit Felix ex homine inope et destituto? non enim ille gurges modica praeda contentus fuisset. Mihi dubium non est, ut sagaces sunt et acuti qui ius habent venale, quum videret adeo strenue instare Iudaeos ad perdendum Paulum, aliquid procul de ipso subodoratum esse: nempe hominem esse non vulgarem, sed qui gratia polleret apud multos. Quare non dubitavit complures ex amicis sumptum libenter facturos, ut eum redimerent. 28. Biennio autem expleto. Quum sciret Paulus mercenarium iudicem oblata pecunia sibi fore propitium, et satis longum tempus habuerit ad eam colligendam: probabile est non solum pepercisse fratribus, sed etiam ab illo nundinationis genere abhorruisse, quo sanctitas politici ordinis indigne polluitur. Iam quum soleant praesides, ubi e provincia decedunt, reos ex vinculis dimittere, quos nullo crimine obstrictos noverint : Felix contrariam ineundae gratiae rationem habuit. Conquesti saepius Iudaei fuerant de turpi eius quaestu, de rapinis, saevitia, effraenique gubernatione. Tot querimoniis fatigatus Claudius Caesar illum ex Iudaea retrahebat. Quo sibi minus infestos habeat, Paulum relinquit vinctum. Ita innoxium Dei servum velut catharma pro suis maleficiis ad placandos sacerdotes substituit. CAPUT XXV. 1. Festus ergo suscepta provincia post triduum adscendit Ierosolymam ab urbe Caesarea. 2. Significaruntque illi principes sacerdotum ac primores Iudaeorum de Paulo, et rogabant eum, 3. postulantes favorem adversus eum, ut accerseret eum Ierosolymam: insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4. Festus autem respondi^ ut servaretur quidem Paulus Caesareae, se vero brevi illo profecturum. 5. Qui ergo inter vos, inquit, possunt, una descendant: et si quod est in hoc viro crimen, accusent eum* 6. Demoratus autem inter eos diebus amplius quam decem descendit Caesaream : ac postero die sedit pro tribunali iussitque Paulum adduci. 7. Qui quum perductus esset, circumsteterunt eum qui ab Ierosolymis descenderant Iudaei, inulta et gravia crimina proferentes adversus Paulum, quae non poterant probare: 8. Ipso excu-