20:528 vobis cordi est disciplina, date operam ut perpetuo tenore invalescat. Si in pretio haberi vultis ab aliis, sit una eius apud vos regula. Quid autem restat, si prorsus succubueritis, quam ut profano more posthac ingerantur ministri? nulla maneat canonica ordinatio? In dies enim serpet licentia, donec effraeni libidine plebs grassetur ad cooptandus identidem ac respuendos ministros. Nec malum haerebit in uno loco. Quo minus sollicitus sum causa vestra, eo magis cogit me zelus domus Dei tale portentum abominari et horrere. Rogabis, quidnam igitur opis aut consilii adferam. Primum non censeo pertinaciter urgendum, ut ex iis quos elegistis unus accipiatur. Fac esse inprimis idoneos (quod negant alii): fac indigne et absque causa repudiari: ferendum id tamen, et sancti patres tulerunt. Scis enim sancitum esse canonibus ne aliter valeat clericorum electio quam si subscriptione se-' natus et plebis suffragiis approbetur. Nam ut importunis populi vel studiis vel factionibus non est nimis indulgendum, ita ministrorum ordinem in electionibus dominari indignum est. Recusantibus ergo nemo obtrudi debet. Quin etiam ne utile quidem est etiam si liceat. Sed quum sit legibus vetitum supersedere magis convenit. Sed rursus summopere deprecari necesse est primum, ne pro collega vobis adversarius obtrudatur, deinde ne vobis exclusis magistratus ius sibi usurpet eligendi qui placuerit ministri. Id alienum esse a christiano ritu, a vetusto sanctorum more usque ab ipsis apostolis, esse perniciosum, esse indecorum, esse denique inhumanum. Si vos habeat pro suis pastoribus, ne indignos reputet quibuscum de instituendo collega deliberet. Paratos esse vos ad omnem moderationem: modo se ipsi vicissim commodos et tractabiles praebeant. Id impetratu non adeo difficile fore confido, si hominem offeratis tum qui sua dignitate hunc quem recusatis obruat, tum etiam qui non ingratus sit magistratui futurus. Tantum ostendo quid placeat. Imo ad unicum quod mihi apparet remedium confugio. Vale, ornatissime vir et frater colendissime, et cogita meliora esse amici vulnera quam oscula inimici. Symmystae mei vobis plurimam salutem dicunt