20:527 527 EPISTOLAE 4229.4232 528 uno verbo, etiamsi re ipsa Christo tuum obsequium offerre coneris, titulus ipse Antichristi vexilliferum esse docet. Ad tam exitiale foedumque exemplum res ipsa accedit: quia si furtim nescio quid boni admisces, nunquam tamen e tribunali surgis, quin multa officia praestiteris impiae dominationi, cui mancipatus es. Reliqua iurisdictio in causis civilibus consumitur: ubi utcunque summam aequitatem colere studeas, fines tamen a Domino praefixos evertis, dum sub fallaci regiminis ecclesiastici praetextu alienam provinciam usurpas. Sed ne ego tibi molestus sim, tecum potius loquere, et sine blanditiis reputa, sitne sancta Dei vocatio, haec adulterina praeclarae functionis larva, quae et Dei nomen profanat et multis labyrinthis est implicita. Quod si vivendi ratio Deo non probatur, quibuscunque virtutibus excellas, nihil tamen miserius quam extra metas semper vagari. Aliam petendae veniae excusationem non affero, nisi quod libere scribendum fuit vel tacendum. Vale, ornatissime vir et mihi honorande. Dominus te spiritu prudentiae, aequitatis et fortitudinis gubernet. 4230, CALVINUS INCERTO. Consilium de eligendis ministris. (Edidit Beza ed. Genev. 1576 p. 427; Chouet p. 595; Anast, p. 267. In caeteris non exstat,) Novum et odiosum istud certamen quod prioribus molestiis accessit valde me, ut par est, habet anxium. Eoque magis quod, dum fidem nostram imploras, quale tibi dem consilium non reperio. Causam bonam esse fateor, sed ad eam sustinendam autoritas, quae inprimis necessaria erat, vobis deest. Atque id partim temporum vitio, partim vestra culpa. Invitus certe facio ut ea nunc commemorem quae speciem exprobrationis habere queant. Verum tibi coram Deo testatum esse velim, nihil me insultandi causa dicere: tantum fideliter et simplici animo indicare quae maxime vobis obsunt impedimenta, ut illis monitus quoad fieri poterit occurras. Neque haec dico expostulandi causa, quia alienum est tempus. Sed putasne adeo stupidos ullos esse ut non agnoscant ecclesiae ordinem et displicinam a vobis, pro vestro arbitratu aut commodo, nunc attolli in coelum, nunc pro nihilo duci? Quare si