25:526 valde sudaret. Quod ad rem pertinet, observandum non tantum in loco excelso cadere sortem tribus Iuda, ut ipsa regionis eminentia dignitatem futuri regni commendet: sed nomen eius primum exire in eiusdem rei praesagium. Quod iam armis partum erat dividere incipiunt. Tribuum decem nomina coniiciuntur in urnam. Iuda omnibus aliis praefertur. Quis non videt attolli in summum gradum, ut ratum sit vaticinium Iacob? Iam intra fines hic positos satis notum est fuisse optima pascua et vites generosas ac foecunditate celebres. Hoc modo dum sors respondet vaticinio Iacob, illam non casu cecidisse plane liquet: sanctum vero patriarcham quod a spiritu dictatum erat protulisse. Si qui sint locorum peritiores, illis quidem iucunda erit et utilis argutior disquisitio. Verum ne rudiores pigeat ignota nomina legere, non mediocre operae pretium se fecisse existiment, modo brevem quam attigi summam teneant, in sublime efferri tribum Iuda, ut supra alias conspicua emineat, donec inde sceptrum exsurgat : deinde vitiferam et pascuis nobilem regionem assignari eius posteris: ad haec, ut totus populus agnosceret non fortuitum fuisse iactum, qui tribus ante saeculis praedictus fuerat. Praeterea indoctis quoque ex multiplici ambitu colligere promptum est: spatiosam fuisse plagam, quam tribus una sortita est. Nam etsi postea contigit aliqua diminutio: semper latissime dominati sunt. Memoria vero tenendum est quod dixi, sorte nihil aliud fuisse declaratum quam filiis Iuda terminum esse continuum terrae Aedom et filiis Sin: eosdem finitimos ab altera parte torrentis Aegypti marique mediterraneo; qui vero electi erant divisores, quoad ferebat eorum iudicium: pro multitudine hominum emensos esse quanta illis portio cederet, nec longius extendisse eorum fines: eandem quoque rationem sequutos esse in aliis ut postulabat vicinitas. Nec vero obstitit error quominus firmum fuerit quod decreverant. Nam sicut eos non puduit ex parte retractare partitionem non satis considerate factam: ita vicissim populus, quum agnosceret eos optima fide et probitate in negotio versatos esse, libentius se submisit eorum decreto: nec obstitit particularis error quominus rata maneret generalis actio. Verbum unum attingere de urbe Iebus, cuius nomen postea fuit Ierosolyma, operae pretium erit. Quum iam arcano Dei consilio in sacrarium electa esset, illicque futura esset regni sedes: fuisse tamen possessam ab hostibus usque ad tempus Davidis. Nam in tam diuturna privatione eius loci, in quo fundata erat reliquae terrae sanctitas, praestantia et decus, dilucida apparuit Dei maledictio, ad puniendam populi ignaviam. Si quidem id perinde erat ac si terrae adempta esset praecipua dignitas et ornamentum. Sed ex altera parte refulsit mirabilis Dei bonitas, quod Iebusaei qui