9:524 claudunt eius liberalitati, non recipere quod offertur. Neque tamen inde colligere licet illos, dum respuunt quod datur, vel exinanire Christi gratiam, vel quidquam ex sacramenti efficacia detrahere: quia eorum ingratitudine naturam suam non mutat coena, nec panis, quatenus proponitur a Christo in arrham vol pignus, profanescit ut a communi pane nihil differat, sed vere testatur communicationeml) cum Christi carne et sanguine. 1) communionem MS