48:524 ad coarguendos stuporis homines: ut certo colligere liceat, non serio credere vitam aeternam, ad quam non adspirant. Conscientiam vocat anpoaxoTcov, quasi dicas inoffensam: ubi obstaculis removendis incumbunt servi Dei, quae eorum cursum impediunt. Duas autem conscientiae partes ponit. Nam est quidam interior mentis sensus, qui Deum solum respicit. Inde postea nascitur fides et integritas, quam cum hominibus colimus. Demum ubi se constanter prosequutum esse dicit tam pietatem in Deo colendo, quam iustitiam inter homines, significat eos vere sperare ultimam resurrectionem, qui bene agendo nunquam fatigantur. Nam particula semper designat perseverantiam in cursu aequabili. 17. 18. Post annos autem complures. Sensus est, iam a longo tempore non fuisse Ierosolymis, sed in aliis regionibus procul versatum esse, et longo temporis intervallo nunc venisse ad ferendas eleemosynas et sacrificium gratiarum actionis Deo offerendum. Unde etiam eorum inhumanitas et simul ingratitudo apparet, quod quum modis omnibus favorem esset promeritus in tota gente, tam iniquam illi mercedem rependant. Hic vero locus superiorem exponit, ubi adorationis facta fuit mentio. Certum enim est, non ex professo venisse Paulum, ut in templo offerret: quia eius rei consilium non nisi post suum adventum coepit. Sed tantum recitat quid in eo deprehenderint Iudaei, quod ad causam praesentem praecipuum habebat pondus. Tandem quum dicit se hoc agentem fuisse in templo deprehensum, et quidem prius solenni purgatione interposita: deinde quietum et nihil tumultus moventem, utrumque crimen iterum a se depellit. Purgatio enim testis erat, minime profanatum ab eo fuisse templum. Deinde quum pacate ageret sine hominum turba, nulla erat tumultus suspicio. 19. 20. 21. 22. Quidam ex Asia. Defectiva est oratio: sensus tamen ambiguus non est, quod potius sine causa tumultuati sint illi Asiatici, quos abesse conqueritur: ac si diceret: Vos qui tot crimina in me congeritis, quomodo res habeat non potestis asserere: sed rumorem temere creditum ad praesidis tribunal affertis. Qui autem totius mali culpam sustinent, et qui fuerunt incendii flabella, non comparent. Postquam in alios crimen retorsit Paulus, nunc, quasi collecta fiducia, praesentes adversarios provocat, ut libere proferant si quid habent compertum. Quamquam in participio oiavTOc ab Erasmo et veteri interprete dissentio: vertunt enim in praesenti tempore: et aoveSpcov de consessu praesidis exponunt, quod mihi alienum videtur a mente Pauli. Sentit enim, meo iudicio, se in illorum auveSpup fuisse paratum reddendae omnium rationi. Tunc autem nihil fuisse ab illis cognitum quod criminari queant: quia ad unam solum vocem efferbuerint, quum dixit de resurrectione mortuorum se