8:523 523 REFUTATIO ERRORUM 524 Tertius locus quum nihil aliud affirmet quam 1 imaginem Dei, ad quam creatus est homo, fuisse filium, nulla indiget refutatione: quia nos semper idem 2 professi sumus. 1 Formam et effigiem carnis in verbo subsistentem tu confessus es? O impudentem tergiversatorem. 2 Mentiris palam contra mentem Tertulliani. Ex quarto loco nihil probat nisi Christum esse 1 personam Dei: sed vicissim elici poterit ex contextu 2 personam Christi fuisse in patre. Caeterum simplex est 3 scriptoris sensus, refulsisse 4 in filio patris hypostasin, quum eadem esset essentia. 1 Faciem ipsam hominis ait ille a) personam et imaginem veram in Deo: sed Satan tibi oculos clausit. 2 Utinam hoc tu crederes. 3 Tibi plane ignotus. 4 Quibus Chimaeris. Quinti loci summa est, Deum patrem, qui per se est invisibilis, semper fuisse visum in filio. Quod nos l libenter amplectimur: non quod filii 2 essentia visibilis fuerit: sed quia per sapientiae suae s lucem Deus hominibus affulsit. Et quia verbum Dei vinculum communicationis fuit inter Deum et homines. Quam 4 flagitiose Servetus realem distinctionem evertere conetur, nobis tacentibus cuivis conspicuum est. Quo sensu vocetur 5 formalis dispositio, 6 alibi dicemus. 1 Per Chimaeras. 2 Imo maxime id ibi contendit Tertullianus : Filii substantiam visibilem et corporalem. 3 Tibi caecam. 4 O nebulonem excaecatissimum. 5 Haec est tota nostra quaestio non hic dissimulanda. 6 Ubi? subdole fugit victus.h) In sexto loco l falsarius deprehendetur : c) quia corpus [pag. 87] Christi imaginarium fuisse probare volens Marcion, Pauli dictum arripiebat, quod Christus figura repertus fuerit ut homo: opponit Tertullianus, simul dici fuisse in forma Dei. Atque hinc colligit formam 2 cum veritate non pugnare. Verba sunt: Numquid ergo et hic, qua et in effigie eum Dei collocat, aeque non erit Deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si effigies, et similitudo, et figura phantasmati vindicabitur. Quod si in effigie et in imagine, qua filius patris vere Dei praeiudicatus est, etiam in effigie et imagine hominis, qua filius nominis, a) Edd. illic. b) Edd. iat Ubi subdole fingit victus. c) surprins et convaincu.