|
6:523
DE
NECESSITATE
illo,
tanquam
unico
capite,
pendeant,
et
ad
ipsum
referantur:
in
qua
sic
inter
se
fraternam
societatem
colant,
ut
non
alio
nodo,
quam
eius
veritate,
sint
colligati:
tum
vero
nullo
non
anathemate
dignos
fatear,
si
qui
erunt,
qui
non
eam
reverenter
summaque
obedientia
observent.
Haec
vero
mendax
hierarchiae
larva,
qua
superbiunt,
quid
omnino
habet
simile?
Unus
principatum,
Christi
vice,
tenet
pontifex
romanus,
qui
absque
lege
et
modo,
tyrannico
more,
imo
dissolutiore
impudentia,
quam
tyrannus
quisquam,
dominatur.
Reliquum
corpus
ad
illius
magis
normam,
quam
Christi,
compositum.
Exstinctum
[pag.
122]
illud
lumen,
de
quo
loquitur
Cyprianus
:
praeclusa
fontis
scaturigo
:
denique,
sola
arboris
proceritas,
a
radice
praecisa,
ostentatur.
Non
abs
re
est,
scio,
quod
de
asserendo
romanae
sedis
primatu
ita
laborant
adversarii:
in
quo
scilicet
consistere,
et
se,
et
sua
omnia,
animadvertunt.
Sed
vestrum
est,
invictissime
Caesar
et
illustrissimi
Principes,
dispicere
ac
praecavere^
ne
vobis,
sicut
imperitis
facere
soliti
sunt,
inani
fuco
illudant.
Principio
hunc
quem
iactant
primatum,
nulla
Dei
autoritate,
sed
nudo
hominum
arbitrio
constitutum
fuisse,
iam
fateri
ipsi
quoque
coguntur.
Saltem
id
quum
ostendimus,
etiamsi
non
palam
assentiantur,
contra
tamen
pugnare
quodammodo
eos
pudet.
Fuit
quidem
tempus,
quum
audacter
scripturae
testimoniis,
ad
tam
crassi
mendacii
confirmationem
abuterentur:
sed
ubi
comminus
certatum
fuit,
facile
fuit
excutere
de
eorum
manibus
festucas,
quas
pro
gladiis
procul
ostentaverant.
Itaque
Dei
verbo
destituti,
confugiunt
ad
vetustatis
subsidium.
Sed
inde
etiam
nullo
negotio
eos
depellimus.
Paulatim
enim
emersisse
romanos
pontifices
ad
hoc
honoris
fastigium,
quod
ab
annis
circiter
quadringentis
occuparunt,
vel
potius
astu
partim
et
malis
artibus
obrepsisse,
partim
violenter
irrupsisse,
tum
sanctorum
patrum
scripta,
tum
acta
conciliorum,
tum
historiae
planum
faciunt.
Verum
ut
illis
utrumque
remittamus:
ut,
inquam,
nobis
concedentibus
obtineant,
et
collatum
divinitus
romanae
sedi
primatum,
et
confirmatum
perpetuo
veteris
ecclesiae
[pag.
123]
consensu
fuisse:
tunc
tamen
demum
his
esset
locus,
si
Roma
et
veram
ecclesiam
haberet,
et
verum
episcopum.
Neque
enim
stabit
sedis
honor,
ubi
nulla
amplius
erit
sedes.
Obsecro,
qua
in
re
episcopum
se
praestat
pontifex
romanus,
ut
talis
a
nobis
censeatur?
Notum
est
illud
Augustini:
Episcopatum
officii
nomen
esse,
non
honoris.
Et
has
esse
episcopi
partes
definiunt
veteres
synodi,
pascere
verbi
praedicatione
populum,
sacramenta
administrare,
clerum
et
populum
continere
in
sancta
disciplina,
et
ne
ab
his
distrahatur,
profanis
omnibus
huius
saeculi
curis
se
abdicare.
Episcopo
adiutores
in
his
omnibus
debent
esse
presbyteri.
Quid
horum
facere
se
simulant
papa
et
|