48:523 523 IN ACTA APOSTOLORUM 524 stitionibus commune futurum erat. Tantum os suis adversariis obstruere voluit. Interea pro confesso sumebat, patres, a quibus profecta erat iudaica religio, probos et germanos fuisse Dei cultores: ut iure gloriari possent Iudaei non degeneres, patrium Deum, quem colebant, unicum esse coeli et terrae opificem: gentiles vero totius reliqui orbis deos, inania esse figmenta. Credens omnibus. Brevis expositio proximae sententiae. Nam quia non simpliciter affirmaverat se Deum colere, sed addiderat particulam OOTIDC: nunc definit1) quomodo Deum colat. Unde apparet eum sedulo cavere, ne se adventitiis quae inter Iudaeos regnabant superstitionibus implicet. Quemadmodum si papistis hodie quispiam nostrum respondet se Deum colere quem profitentur, qualiter ex lege et evangelio sumus edocti. Hinc discamus non coli rite Deum, ut grata ei sint nostra obsequia, nisi ex fide, quae unicum est pietatis fundamentum. Neque enim ut se Dei servum probet, nudas caeremonias obtrudit: sed diserte ponit, se credere. Continet praeterea hic locus utilem doctrinam, hoc unicum esse rectae et orthodoxae fidei fundamentum, scripturae se subiicere, et reverenter amplecti eius doctrinam. Porro hic Paulus scripturam partitur in legem et prophetas, quo clarius demonstret nihil se ab universali ecclesiae consensu habere diversum. 15. Spem habens in Deum. Notanda est sermonis series. Postquam enim scripturae se credere professus est, nunc spem futurae resurrectionis subiungit, ut appareat non carnis sensu, vel ex hominum placitis, sed ex Dei verbo esse conceptam. Ita praecedit scripturae reverentia, ut nos eius autoritas devinctos teneat, et fidei exordium est. Deinde sequitur eorum quae illic Deus patefecit cognitio, certae spei coniuncta. Quod autem illos facit sibi socios, ad saniorem partem refertur. Quamquam non dubium est quin hoc artificio eos ex latebris elicere in apertam lucem coram Felice tentet: sicuti rursum ex clausula defensionis patebit. Caeterum generalis hic resurrectio asseritur contra quosdam fanaticos, qui eam ad Christi membra restringunt. Verum ut hoc loco Paulus omnes resurrecturos dicit, sic clara Christi voce promiscue citantur omnes: alii ad iudicium, alii ad vitam, Ioan. 5 (v. 29). 16. In hoc vero ipse studeo. Nullus est ad studium recte sancteque vivendi acrior stimulus quam spes ultimae resurrectionis, ut pluribus locis admonet scriptura. Ideo Paulus alibi passim dum efficaciter hortari vult fideles, ad eius memoriam ipsos revocat. Quare non abs re hoc loco dicit, se hac fide subnixum operam dedisse, ut pure coram Deo viveret et iustitiam coleret inter homines. Et certe mala conscientia pro mille testibus satis est O Enim.