37:523 523 PRAELECTIONES 524 pietatis vel amentiae prolapsi sunt superstitiosi, quin semper confessi fuerint aliquod esse supremum numen : sed simul miscebant deos minores : sic etiam Baalim apud illos erant, et patroni, ut papistae vocant suos divos, quia non audent suis figmentis tribuere nomina deorum. Talis igitur fuit cavillatio apud Iudaeos. Dicit, Quomodo ergo excusas te non ambulasse post Baalim? vide, inquit, vias tuas, vide quid egeris in valle, et cognosce tandem quomodo te gesseris dromedaria velox. Nam propheta non potuit satis exprimere furiosos illos impetus, qui regnabant tunc in populo, nisi conferret dromedariis. Quoniam autem sub femineo genere alloquitur populum, ideo etiam ponit dromedariam feminam. Vocari autem velocem non tantum propter celeritatem cursus interpretor, sed propter impetuosam libidinem, quemadmodum postea videbimus. Hic autem locus docet, ita obduruisse populum illum, ut impudenter repelleret omnes obiurgationes propheticas. Impietas palam nota erat: et tamen audebant semper obiicere suos praetextus, quasi immerito ipsos prophetae damnarent. Nec mirum est tantam fuisse contumaciam in veteri illo populo, quum hodie papistae non minus pervicaciter resistant clarae veritati. Nam etsi apparet quam crassa sit et turpis eorum idololatria, tamen putant se elapsos esse uno verbulo, quum dicunt statuas et picturas non esse idola : populum quidem israeliticum damnatum fuisse, quod sibi statuas fabricaverit: sed hoc ideo esse factum, quod propensus esset ad superstitionem. Ita deinde clamitant contra nos, et dicunt nos impie calumniari cultus illos, qui apud ipsos recepti sunt. Videmus, et pueri etiam intelligunt, ut in papatu nullum genus superstitionis non grassetur: et tamen volunt videri esse immunes et puri ab omni culpa. Idem etiam factum olim fuit. Et quoniam manebat templum, et illic populus offerebat sacrificia, et manebat aliqua species pietatis, quoties prophetae coarguebant impias corruptelas, quae permixtae erant, et quae vitiabant purum Dei cultum, et erant quasi adulteria, quemadmodum passim loquuntur: Quid? Annon colimus Deum? Hanc igitur contumaciam nunc propheta refellit, ac subiicit, Quomodo audes dicere, n sum polluta? et non ambulavi post Baalim? sicuti hodie papistae dicunt, An non credimus in unum Deum? An fingimus diversos deos? atqui spoliant Deum omni virtute, et lacerant eum in mille frusta. Et tamen meretricio suo ore et fronte ferrea nobis obiectant se unum Deum colere. Sic ergo etiam Iudaei. Sed propheta hic coarguit stolidam illam vanitatem, Vide, inquit, vias tuas in valle: vide quid egeris tu dromedaria velox. Quoniam rationibus vinci non poterant, tanta erat illorum pervicacia: ideo comparat eos feris bestiis, Tos estis, inquit, quasi lascivae dromedariae, quas rapit sua libido, ut obli-