8:522 Ut explicui lib. 3, pag. 116 et Tertullianus pag. 41, 336, 353 et 354. 28 Vere. 29 Contra docet Irenaeus, ut loco eius septimo citavi, ac etiam Terhdlianus. 30 Mentiris, imo est prophetia de Christo, et ad hominem Christum ita refert Ignatius ad Philippenses, pag. 31 et Tertullianus pag. 257. Quam sis veritatis inops qui nullum alium de filio locum habeas, quis hoc non videt? 31 Nihil aliud ex sacris adducet: iudicate iam,&) et illi triumphos decernite. Q uod b) nonnullis veterum testimoniis * abutitur, quam indigne depravet eorum verba, vel futiliter, ac de nihilo obtendat, digito monstrare 2 promptum est. 1 Tu abusor futilis et impudens. 2 Scilicet. Ex Tertulliano. Primus locus quem adducit, nihil aliud continet quam filium Dei olim patribus apparuisse in l forma hominis, ut hoc futurae incarnationis praeludium esset. Quod uno consensu vetusti 2 omnes ecclesiae doctores, adeoque 3 Sorbonici ipsi tradunt. Sed hoc nihil ad Serveti causam. 1 In ipsa deitate subsistente, quam ob id ille vocat Christi personam in Deo : sed tti surdtts c) audire ibi non vis nomen Personae. 2 Nugaris. 3 Nugaris. Secundo loco docet Tertullianus semper l visum fuisse Dei filium. Hinc colligit Servetus, semper aliquam substantiam visibilem exstitisse, unde conflatum fuerit Christi corpus. Atqui sentit Tertullianus Christum dispensatione, 2 non sua natura, sub typo d) quodam fuisse visum. Deinde in Servetum retorquemus e) haec [pag. 86] ipsa verba. Nam si visus est semper filius, 3 necesse est semper fuisse 4 filium. 1 Nec aliter differre a patre quam per visibilis et invisibilis distinctionem, ut pag. 429, 430 et 431. 2 Sermonis natura est repraesentare: corpus item verbo ob id tribuit Tertullianus. 3 Verum est. 4 Personalem, f) a) iam deest in edd. Iat. b) Hoc commo, cum suis annotationibus duabus abest a gallico exemplari. c) seul. d) sous figure et umbrage. e) nous reiettons ces mots contre la teste de Servet. f) Duae postremae annotationes absunt a gallico.