39:522
get,
quod
Deus
prohibuerat
gentes
Mas
ab
ingressu
sanctuarii.
Atqui
illuc
perruperant
violenter,
neque
tamen
colendi
Dei
causa
ingressi
fuerant,
quoniam
volebat
illos
eiectos
a
sancta
congregatione:
sed
irruperant
in
congregationem,
ut
templum
violarent,
ut
etiam
prosternerent
totum
Dei
cultum,
et
prostituerent
omnibus
ludibriis
religionem.
11.
Totus
populus
eius
gementes,
quaerentes
panem,
dederunt
desiderabilia
sua
(hoc
est,
quidquid
habebant
pretiosum)
pro
cibo
ad
revocandum
animam:
vide
Iehovah,
et
adspice
quia
facta
sum
vilis
(aut,
contempta).
Hic
conqueritur
propheta
omnes
cives
Ierosolymae
fuisse
in
continuo
gemitu
ob
inopiam
et
famem.
Primo
dicit,
omnes
fuisse
gementes,
quia
nomen
populi
est
collectivum,
ideo
utitur
plurali
numero,
.'TONJ.
Dicit
ergo
omnes
esse
in
gemitu:
sed
rationem
simul
exprimit,
quod
quaerant
panem.
Hoc
quidem
esset
omnibus
commune,
cibum
appetere:
sed
hoc
verbo
significat
extremam
inopiam:
quasi
diceret
ipsos
mendicasse.
Comparat
igitur
mendicis,
qui
circumeunt
huc
atque
illuc
ad
cibum
petendum.
Dicit
etiam
dedisse
quaeque
pretiosissima
pro
cibO)
ut
reficerent
animam.
Hic
clarius
exprimitur
fames,
quia
dicit
quodammodo
passos
esse
deliquium.
Alii
vertunt,
Ad
refocillandam
animam,
quod
etiam
non
male
convenit.
Sed
voluit
haud
dubie
propheta
notare
quasi
vitae
defectum,
quum
dicit
eos
dedisse
quidquid
habebant
pretiosum,
ut
possent
animas
suas
revocare
a
morte
scilicet
in
vitam.
Sequitur
precatio,
Vide
Iehovah,
et
adspice,
quia
facta
sum
vilis.
Diximus
hesterna
lectione
querimonias
a
spiritu
Dei
fuisse
dictatas,
quae
fideles
humiliarent,
et
simul
erigerent
ad
bonam
spem,
et
aperirent
etiam
ianuam
precibus.
Alioqui
dum
homines
sibi
indulgent
in
moerore,
se
ipsos
excruciando,
simul
exasperant:
et
deinde
ex
fervore
accenditur
quaedam
vesania.
Ergo
propheta
ut
temperet
impetum
doloris,
et
fervorem
impatientiae,
hic
revocat
iterum
fideles
ad
precandum.
Quum
autem
rogat
Ierosolyma,
ut
Deus
videat,
et
adspiciat,
in
hac
duplicatione
subest
emphasis:
et
ratio
etiam
hoc
melius
declarat,
quod
scilicet
facta
fuerit
vilis:
ubi
ecclesia
nihil
aliud
Deo
proponit,
quo
flectatur
ad
misericordiam,
nisi
suas
miserias.
Non
ergo
profert
in
medium
sua
obsequia,
sed
tantum
deplorat
suas
miserias,
ut
ita
sibi
favorem
apud
Deum
conciliet.
Sequitur,
12.
Non
ad
vos
omnes
qui
transitis
per
viam?
Adspicite,
et
videte
an
sit
dolor
sicut
dolor
meus,
qui
factus
es^
mihi,
quia
afflixit
me
(vel,
dolore
affecit)
Iehovah
in
die
excandescentiae
irae
suae.
|