25:522 legitur Numer. 30 cap. Decem qui vocantur nunc familiarum capita, non suffragiis hominum, sed voce Dei fuisse creatos ad munus hoc exsequendum. Ita singulae tribus habebant proprios cognitores, ne qua fraus aut vis interveniret. Deinde nefas erat qui a Deo nominati fuerant, habere suspectos. En quomodo dedit Iosue terram, quae tamen sortitioni subiecta fuit. 4. Levitis non dederunt Tertio idem repetitur de Levitis, non venisse in numerum, ut caput unum facerent: sed alio consilio, quia scilicet continuo post sequitur, filios Ioseph in duas tribus fuisse divisos, atque ita privilegio duplicatam illis fuisse portionem. Sic enim vaticinatus fuerat Iacob: imo tanquam arbiter a Deo datus filium Ioseph reliquis hac in parte praetulerat. Ergo Levitas sibi assumpsit in peculium, et in eorum locum substituit alteram ex duabus familiis Ioseph. 6. Accesserunt filii Iuda. Inseritur narratio, qua abrumpitur quod de terrae partitione dici coeptum erat: nempe quod postulaverit Caleb montem Hebron sibi dari, ut a Mose promissus erat. Id autem longo ante tempore accidit, quam bellandi finem populus fecisset ac sortiri oporteret. Quintus enim annus numeratur a terrae ingressu: nec vero locum iam pacatum et hostibus vacuum sibi relinqui vult: sed in medio armorum strepitu ac fervore permitti sibi cupit, illum profligatis caesisque gigantibus acquirere. Tantum cavet, ne ubi sua virtute gigantes domuerit, laboris sui mercede fraudetur. Ratio cavendi est, ne in communem tribus sortem veniat. Ideo non solus ipse causam suscipit: sed tribules quoque filii Iuda subscribunt: quia extraordinario hoc munere quod in unam familiam conferebatur fiebat, ut tantundem omnibus accresceret. Quamvis ergo solus Caleb verba faciat, adest tamen tota tribus cuius intererat illum hoc praemio locupletari. Cur vero nomen Kenisaei inditum fuerit ipsi Caleb, mihi non liquet. Sic etiam vocatur Numer. 32. Nec vero me latet quid alii divinent: nempe ita cognominatum fuisse a Kenas, vel quod apud Kenisaeos habitaverit ipse, aut quispiam e maioribus. Sed apud me nihil firmum. Quid si ab aliquo insigni actu titulum adeptus fuerit? Sicuti victores interdum cognomen ex gentibus subactis assumunt. Primo, quia neque in publicas tabulas relata erat promissio, nec eius quisquam erat testis superstes praeter Iosuam, ipsum compellat. Probabile autem est, quum exploratores decem nomina Enakim ad terrendum populum obiectarent: Caleb ut eorum improbitatem refelleret, quod verum erat respondisse, eos quum aspiceret in monte Hebron, adeo non fuisse terribiles, ut eos seorsum aggressurus esset, modo illis expulsis succederet. Atque hac lege habitationem a Mose fuisse concessam in eo loco quem sua fortitudine acquisiisset.