25:521 521 COMMENTAKIUS IN IOSUE CAP. XIV. 522 tribus et dimidiam sortiri. Atque huius quidem narrationis filum, ut videbimus, mox abrumpet. Opportunus tamen fit transitus ab ea regione cuius diversa erat conditio: ut sciant lectores posthac de terra Chanaan fore sermonem, quae sorte dividenda erat. Diximus autem Iosue et Eleazar non tantum partitos esse quod iam acquisierant Israelitae: sed quum in Dei promissionem recumberent, quidquid suis promiserat secure complexos esse non secus ac iam usu captum. Videbimus quidem non statim plenam fuisse partitionem: sed quum prima exiit sors Iuda, aliis in spe relictae fuerunt suae vices. Verum emergit difficilis quaestio, quomodo terram distribuerint Iosue, Eleazar, et principes si iactae fuerunt sortes. Neque enim hominum sententia, vel arbitrio, vel autoritate sortitio regitur. Si quis respondeat, praefuisse ne qua fraus obreperet, nondum solutus est nodus, imo effugium illud refelletur ex contextu. Sciendum igitur est, non simpliciter electos fuisse qui sortito terram dividerent sed qui deinde iusta proportione cuiusque tribus fines vel ampliarent vel restringerent. Quod autem nuda sorte non potuerit transigi negotium, facile liquet. Nam quum secundum homines nihil sit magis fortuitum quam sortis eventus, nesciebant an dimidiam tribum Manasse locare vellet Deus ubi sedem obtinuit tribus Iuda: an loco Ephraim futurus esset Zabulon. Longius itaque progredi liberum ab initio non fuit, quam ut terram dividerent in decem plagas vel provincias: sic tamen ut cuiusque maneret indefinitum spatium. Nam si data fuisset singulis optio, alii optassent in terrae umbilico habitare, alii sumpsissent quietam stationem, alii ubertatem agrorum, vel coeli temperiem ac loci amoenitatem sequuti essent. Atqui sors Iudaeos velut in capite constituit, tribum vero Zabulon relegavit ad littus maris: tribum Beniamin fecit Iudaeis vicinam, tribum Ephraim longius submovit. Denique haec fuit sortis potestas, ut ab Aegypto Syriam versus, a plaga septentrionali ad mare mediterraneum caderent sortes decem, ut alii finitimi essent Aegyptiis, alii maritima loca incolerent, alii tenerent partem altiorem, alii in mediis vallibus subsiderent. Hoc constituto, restabant praefectis populi suae partes, ut pro iure analogico fines undique circumscriberent. Fuit igitur in eorum arbitrio supputare quot millia capitum essent in unaquaque tribu: et secundum paucitatem vel copiam hominum singulis adiudicare vel plus vel minus spatii. Nam ex Dei praecepto servanda proportio fuit: ut quo plures erant vel pauciores, sicuti reperti fuerant in censu, regio illis amplior vel angustior terminaretur. Numer. 26. Eorundem principum iudicio permissum fuit, ut vel in longitudinem vel in latitudinem dirigerent limites, prout commodior ratio exigebat. Iam memoria quoque tenendum est quod