25:520 ipse Deus: quo nisi sint contenti, nimis superbum et intolerabile fastidium produnt. CAPUT XIV. 1. Haec sunt quae in haereditatem acceperunt filii Israel in terra Chanaan, quae illis tradiderunt in haereditatem Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et capita tribuum filiorum Israel. 2. Per sortem haereditatis eorum, sicut praeceperat Iehova per manum Mosis, ut daret novem tribubus, et dimidiae tribui. 3. Dederat enim Moses duabus tribubus, et dimidiae tribui citra Iordanem: Levitis autem non dederat haereditatem in medio eorum. 4. Fuerunt enim filii Ioseph duae tribus Manasse et Ephraim: ideo non dederunt partem Levitis in terra praeter urbes ad habitandum^ et suburbana earum pro armentis et gregibus ipsorum. 5. Quemadmodum praeceperat Moses sic fecerunt filii Israel, et diviserunt terram. 6. Accesserunt autem filii Iuda ad Iosuam in Gilgal, dixitque ad eum Caleb filius Iephune Kenisaeus: Tu nosti verbum quod loquutus est Iehova ad Mosen virum Dei de me, et de te, in Cades-barnea: 7. Quadragenarius eram quando misit me Moses servus Iehovae de Cades-barnea ad explorandam terram, et retuli ei rem sicuti erat in corde meo. 8. Et quum fratres mei qui descenderant mecum dissolverent cor populi, ego perseveranter sequutus sum Iehovam Deum meum. 9. Et iuravit Moses illo die, dicendo: Si non terra quam calcavit pes tuus, tua erit in haereditatem et filiis tuis in aeternum, quia perseveranter sequutus es Iehovam Deum meum. 10. Nunc autem Iehova concessit mihi vitam sicuti dixerat. Iam quadraginta quinque anni sunt, ex quo tempore pronunciavit Iehova hanc rem Mosi, ex quo ambulavit Israel per desertum : et nunc quidem hodie sum quinque et octoginta annorum, ll. Et adhuc sum hodie vegetus ut eo die, quo misit me Moses: quantus erat tunc vigor meus, tantus hodie est vigor meus ad proelium, et ad exeundum, et ad ingrediendum: 12. Nunc ergo da mihi montem istum, ut loquutus est Iehova eo die. Tu enim audivisti eo die quod Anakim sint ibi, et urbes magnae et munitae: forte Iehova erit mecum, et expellam eos quemadmodum dixit Iehova. 13. Et benedixit ei Iosue, deditque Hebron ipsi Caleb filio Iephune in haereditatem. 14. Idcirco fuit Hebron ipsius Caleb filii Iephune Kenisaei in haereditatem, usque ad diem hunc, eo quod perseveranter sequutus est Iehovam Deum Israel. 15. Nomen autem Hebron antea fuit Ciriafh-arba, qui Arba homo magnus inter Anakim fuit: et terra quievit a bello. 1. Haec sunt quae in haereditatem. Nunc ad terram Chanaan descendit, de qua oportuit novem