9:52 et qui eam acerrime tutati sunt, familiaris deinde usus mihi fuit: qui me certatim omnes amice amplexi sunt. Quin etiam Lutherus ipse quum scripta mea inspexisset, quale de me iudicium fecerit, mihi per testes idoneos [pag. 12] probare non difficile erit. Sed mihi unus pro1 multis erit Philippus Melanchthon. Accidit postea infeliciter, ut Lutherus ab iisdem accensus flabellis, quibus nunc turbatur ecclesiae quies, privatim adversus Tigurinos rursum excandesceret. Nam etsi longius interdum quam par esset ferebat eum ingenii vehementia, nunquam tamen sponte ad pristinam contentionem raptus esset, nisi a pestiferis facibus suggestus fuisset tantus ardor. Mihi, ut plurimis aliis Dei cultoribus et Christi ministris, non parum tunc doluit, res denuo sic esse exulceratas. Quod tamen unum mihi restabat, tacitus in sinu meo gemui. Interea ne qua dissensionis species ecclesias in his partibus scinderet, vel suspicio esset diversas opiniones hinc inde foveri, et quia fremebant quidam, mihi cum eximiis viris fidisque Christi ministris, ecclesiae Tigurinae doctoribus, non satis convenire, non abs re fore utrinque visum est, si mutui nostri consensus testimonium ederetur. Summam controversae doctrinae sumus ita breviter complexi, ut simplex et perspicua exstaret fidei nostrae confessio. Hanc [pag. 13] novi incendii materiam fuisse quis dicet? Surrexit Ioachimus quidam Westphalus, et quasi intolerabile crimen esset, ne qua inter fratres vel obscura simultas resideat, omnem offensionum memoriam delere, ad arma conclamans tumultu omnia replevit. Legatur eius Farrago : l ) reperient lectores, non tam ei fuisse propositum, doctrinam, quae in formula Consensus a nobis comprehensa est, quam consen- 1) ce qu'il a rappetasse. Alludit ad Westphali libellum cui titulus est: Farrago confusanearum et inter se dissidentium opinionum de coena Domini ex Sacramentariorum libris congesta. 1552.