49:52 dum id esse quod obiectabant, ne putetur evangelii doctrina cum talibus paradoxis esse coniuncta. Sed mihi passiva significatio magis probatur. Non enim consentaneum fuisset, tantae improbitati simpliciter annuere, quae potius acerbe redargui meretur. Quod mihi facere videtur Paulus. Duplici autem nomine damnabilis fuit eorum perversitas: primum quibus venire haec impietas in mentem potuerit usque ad ipsum assensum: deinde qui traducendo evangelio calumniam inde instruere ausi fuerint. 9. Quid ergo? praecellimus? Nequaquam. Ante enim constituimus tam Iudaeos quam Graecos, omnes sub peccato esse. 9. Quid ergo? Ex digressione ad institutum redit. Etenim1), ne Iudaei forte suo iure fraudari se exciperent, ubi ea recensuit dignitatis elogia, quibus se supra gentes efferebant: nunc demum absolvit quaestionem, an aliqua in re gentibus praestarent. Quamquam autem videtur in speciem haec responsio cum superiori nonnihil pugnare (quia nunc omni dignitate privat eos, quibus multam ante tribuerat) nihil tamen est dissidii. Nam privilegia illa, quibus eminere confessus erat, extra eos sunt, in Dei bonitate, non proprio ipsorum merito posita. Hic autein de dignitate eorum quaerit, si qua gloriari in se ipsis possint. Itaque sic consentiunt ambae responsiones, ut haec ex altera consequatur. Nam quum praerogativas eorum extolleret, eas in solis Dei beneficiis includens, ostendit nihil eos habere suum. Unde protinus id, quod nunc respondet, inferri poterat. Si enim praecipua eorum excellentia eat, quod deposita sunt apud eos Dei oracula: eam autem non habent suo merito: ergo nihil illis relinquitur, quo in conspectu Dei superbiant. Nota autem saDctum artificium, quod, quum excellentiam illis assereret, in tertia persona loquebatur. Nunc dum vult omnia detrahere, se ipsum numero admiscet, quo effugiat offensionem. Ante enim constituimus. Verbum graecum afaiaa- Bm, quod hic usurpat Paulus, proprie est iudiciale: ideoqtie2) reddere placuit constituimus. Dicitur enim crimen in actione constituere accusator, quod testimoniis ac probationibus aliis convincere paratus est. Citavit autem apostolus universum hominum genus ad Dei tribunal: ut totum sub unam damnationem includeret. Ac frustra quispiam obiiciat, non hic tantum criminari apostolum, sed magis probare. Nam vera accusatio nonnisi ea est, quae firmis validisque probationibus nititur: quemadmodum inter accusationem et convicium alicubi Cicero 1) Ubi enim ea omnia pertractavit quibus Iudaei se supra gentes efferebant, ac ostendit quam inde obtinerent dignitatem 2) pro quo