44:52 prae aliis: quod scilicet minus erant excusabiles. Iam quod papistae iactant non posse errare clerum illum, hoc est, faecem illam collectam ex foetidissimis sordibus, plus quam ridiculum est. Neque enim meliores sunt successoribus Aaron. Videmus autem quid nunc illis obiiciat propheta, quod scilicet everterint legem. Non tantum hic damnat vitam ipsorum, sed dicit fuisse perfidos Deo, quia perperam corruperant totam pietatis doctrinam. Fatentur papistae posse quidem se peccare: sed vitia residere duntaxat in moribus. Volunt interea se eximere ab omni errandi periculo. Quasi vero non fuissent electi levitici sacerdotes ipsa Dei voce. Et tamen videmus ut apostatae fuerint. Confirmat autem pios Deus, ne se proiiciant ad impietatem : quamvis duces quoque ipsos errare videant, vel ruere praecipites. Nam oportuit fideles muniri hac constantia, quum sacerdotes tunc non tantum suis flagitiis populum abstraherent ab omni timore Dei et pietatis studio, sed etiam perverterent omnem doctrinam: oportuit inquam fideles tunc invictos manere. Ergo etiamsi hodie qui primum gradum tenent in ecclesia, posthabito Deo, imo spreta omni doctrina coelestis ruant per fas et nefas : etiamsi conentur vertere Dei veritatem in mendacium, maneat tamen fides nostra stabilis: quia jion temere Ioannes pronuntiat debere esse victricem contra totum mundum (1. Ioh. 5, 4). Sequitur: 5. Iehova iustus in medio eius, non faciet iniquitatem: mane mane iudicium suum proferet in lucem, non deficiet: neque tamen cognoscet iniquus pudorem. Hic retorquet propheta adversus hypocritas quod solebant obtendere quum vellent improbe respuere omnem doctrinam et omnes admonitiones. Dicebant enim Deum residere in medio sui : quemadmodum hodie papistae hunc clypeum nobis obiectant, columnam veritatis esse ecclesiam. Putant igitur obtegi sua omnia scelera hoc umbraculo. Sic tunc Iudaei in ore semper habebant iactantiam illam, Nos tamen sumus sacer Dei populus et habitat in medio nostri, quia colitur in templo, quod non arbitrio hominum, sed iussu eius erectum est. Neque enim ista vox e terra nata est, sed e coelo profecta, Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo. Quum ergo inflati essent Iudaei tali superbia, propheta concedit quod petebant, Deum scilicet inter ipsos residere: sed longe in alium finemr ut scilicet sentiant propiorem esse eius manum ad ulciscenda scelera. Hoc unum est, quum dicit Iehovam esse in medio eorum: Bene, inquit, ego concedo habitare in hac urbe, quia voluit templum in monte Sion sibi erigi: voluit altare hoc esse sibi sacrum. Sed quorsum Deus inter vos habitat et 51*