41:52 Neque enim tam provincias optabat, quam exercitus, si quis forte tumultus exortus esset. Voluit igitur fraenum iniicere omnibus, ne quis auderet res novas contra ipsum tentare. Sic quidquid accessit ad parvum cornu, detractum fuit decem cornibus, hoc est, corpori integro: quia mutatus fuit status monarchiae. In hac expositione nihil est coactum. Tenendum est etiam interea numerum certum, vel definitum poni pro incerto: quasi diceret propheta partem ex potentia bestiae fuisse detractam post exortum illud parvum cornu. Hoc de primo membro. Iam adiungit fuisse oculos similes oculis humanis in illo parvo cornu, deinde loquutum fuisse grandia. Quod ad oculos spectat, perinde est ac si diceret, fuisse tunc exhibitam speciem humani corporis: quia Caesares non aboleverunt senatum, neque statim mutarunt totam formam imperii: sed quemadmodum heri diximus, contenti fuerunt opibus: quantum attinet ad splendorem, ad titulos, ad pompas, permiserunt facile et consulibus et senatui. Si quis ergo consideret qua ratione se ingesserint Caesares, qui notantur haud dubie per parvum cornu, fuit illa quaedam humana figura. Nam fingebat Iulius Caesar, quamvis dictator esset, se tamen parere autoritati senatus: et consules sententias rogabant pro solito more: sedebat ipse medius, patiebatur multa decerni praeter votum suum. Augustus etiam tantum praetextu tribunitiae potestatis abusus est ad tenendum imperium. Ita subiiciebatur consulibus : et quum vellet esse ex numero consulum, prodibat in medium cum aliis competitoribus: induebat vestem candidam, quasi unus esset ex privatis. Tiberius quoque multa simulabat, et dum agitabat tyrannica consilia, moliebatur non ingenue neque palam. Sic igitur apparuerunt oculi hominis in parvo illo cornu: hoc est, postquam contigit mutatio illa, et libertas senatus ac populi concidit: qui gubernacula reipublicae tenebat, non erat formidolosus ut tota bestia: sed erat instar hominis privati, quoad externam speciem. Adiungit tamen propheta fuisse os magniloquum huic parvo cornu. Nam quamvis ad favorem conciliandum Caesares sese gererent instar hominum, scimus tamen quam atrociter minati fuerint suis hostibus: deinde ut praecise (ut visum fuerat) vel prohibuerint, vel mandaverint quidquid ferebat ipsorum libido. Fuit igitur magnum discrimen inter os ipsorum et oculos. Nam, ut iam dictum fuit, splendor et dignitas imperii erat penes consules et senatum principio. Interea vero obliquis artibus ad se trahebant totam potentiam Caesares ipsi, ut nemo quidquam auderet, nisi ex ipsorum nutu. Multi interpretes hoc exponunt de blasphemiis adversus Deum et veram pietatem: et angelus etiam hanc partem attinget circiter finem capitis. Caeterum, si prudenter expendimus totum ordinem,