40:52 lari prudentia, regit suum exercitum. Videmus ergo quid voluerit spiritus per hanc partem visionis, nempe comparat ingentibus copiis res quae in mundo geruntur. Sed dicit in multitudine hae esse tamen dispositam rationem, ut quamvis tumultuosi sint clamores, omnia tamen simul probe conveniant. Iterum dicit quum stabant remisisse alas* Posset hic moveri quaestio, quomodo quieverint animalia, quum Deus semper operetur? sicuti et Christus dicit, Pater et ego operamur usque in hunc diem. Quum itaque virtus Dei nunquam sit otiosa, quid sibi vult requies animalium? Deus enim operatur per angelos, ut iam visum fuit. Si quiescunt, ergo Deus habet suas intermissiones: illud est absurdum. Sed quum dicit propheta quievisse, voluit tantum notare varietatem, quae est in rebus humanis. Nam aliquando res ita sunt tranquillae, ut putemus Deum sumpsisse quasdam vacationes, et feriari in coelo, non quod interea cesset: verum quia non perspicimus agitationes, quae plane ostendant eius virtutem esse in motu vel in actione. Ergo propheta hic duntaxat varietatem illam notare voluit, non quod imaginari debeamus aliquando Deum nihil agere, aut cessare eius angelos: sed quia non eodem et aequali modo semper operatur. 25. Et fuit vox desuper expansione quae erat super caput eorum: quum ipsa starent remittebant alas suas. 26. Et super firmamentum (vel potius expansionem, ut diximus) quae erat super caput eorum tanquam visio (vel adspectus) lapidis saphiri similitudo solii: et super similitudinem solii similitudo tanquam adspectus hominis super ipsum desuper. Diximus postrema lectione, quia propheta verba facturus erat de gloria Dei, loquutum fuisse de firmamento, quia ad tantam altitudinem non possunt penetrare humanae mentes, nisi gradatim. Descripsit ergo nobis propheta expansionem coelorum. Iam addit fuisse similitudinem solii super firmamentum, et sedisse in solio similitudinem hominis. Gradus autem diligenter commemorat, quum dicit super expansionem fuisse solium, et super solium hominem. Repetit enim quod ante de expansione coelorum dixerat. Et sicuti Deus infirmitati eius consuluit, ita nunc accommodat sermonem ad modulum captus nostri. Quod autem dicit similitudinem adspectus se vidisse, observatu dignum est. Hinc enim colligimus neque verum fuisse coelum quod adspexit, nec fuisse solium ex aliqua materia conflatum, neque etiam fuisse verum et naturale hominis corpus. Haec autem propheta diserte exprimit, ne quis imaginetur quidquam visibile in Deo: vel sicuti fanatici homines finxerunt ipsum esse corporeum: ita ex