31:52 admodum et Ioel 2, 32, postquam impios citavit ad horribile Dei tribunal, consolationem mox subiicit: Quisquis invocaverit "nomen Domini, salvum fore. Seorsum enim legenda mihi videtur exclamatio haec, Beati omnes qui confidunt in eo. Quamvis autem tam ad Deum quam ad Christum referri possit pronomen, melius tamen, meo iudicio, convenit de Christo intelligi quem prius osculari iusserat. PSALMUS III. ARG-. David regno pulsus, licet ultima rerum omnium desperatio urgeret, Deum tamen invocat eiusque promissione se fulcit contra ingentes terrores, hostium ludibria crudelesque impetus, ipsam denique mortem, quae tunc se oculis ingerebat. Tandem sibi totique ecclesiae de felici exitu gratulatur. 1. Canticum Davidis, quum fugeret a facie Absalom filii sui. 1. Quam acerbus fuerit Davidis moeror in conspiratione domestica quae ex proprii filii perfidia exorta erat, cuique nostrum ex naturae sensu colligere promptum est. Iam quum hanc cladem sua culpa divinitus illatam sibi esse sciret, ob stuprum alienae uxori oblatum, et fusum innoxium sanguinem, totus concidere potuit et anxietati succumbere, nisi Dei promissione erectus vitam in morte sperasset. Porro quia peccata sua non attingit, sciendum est alteram solum precationum suarum partem hoc Psalmo complexum esse. Quod de adulterio, et scelesta Uriae proditione poenam Deus sumebat, non dubium est gravibus dirisque animi tormentis initio fuisse constrictum, sed postquam humiliatus coram Deo animum collegit, certus de impetrata venia, Deum a sua parte secure statuit, quem sciebat regni sui semper fore praesidem. De filio autem totaque eius factione conquestus est: quia sciebat eos ad labefactandum Dei decretum impie insurgere. Ita si quando Deus improbis et scelestis hominibus ad nos castigandos tanquam flagellis utatur, causam primo expendere convenit, nihil scilicet nos perpeti, quod non promeriti simus : ut haec meditatio nos ad poenitentiam erudiat. Verum si Deum potius quam* nos oppugnant hostes, continuo post succedat haec fiducia, eius praesidio nos fore salvos, cuius gratiam quae nobis promissa est, spernunt illi et conculcant. 2. Domine, quam multiplicati sunt oppressores mei: multi insurgunt contra me. 3. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo. Selah.