30:52 Dei beneficio contigisse agnoscentes, sciamus nos illi caros et in ipsius esse tutela, ac proinde non tantum hoc tempore sperandam salutem, sed etiam in posterum exspectandam credite: non est enim abbreviata eius manus: et ipsemet ultro nos ad necessaria postulanda excitat et invitat: ex quo singularis eius de nobis cura et sollicitudo est conspicua. Sed cavendum vicissim ne nostro vitio quaedam repagula obiiciamus, quibus eius liberalitas ad nos usque pervenire impediatur. Nam et Esaias propheta populum increpans ait, ipsum impedire et remorari Dei auxilium. Quare minime mirandum, si saepe in rebus angustissimis non exaudimur, quod malitia nostra a Deo alienemur. Quare danda opera ne Deum a nobis abalienemus, et non dubitandum quin ipsius manus sit satis fortis ad nostrum auxilium promovendum: sperandum autem potius fore ut quemadmodum olim populum suum in rebus angustis iuvit, idem et nos faciat experiri : et quemadmodum Israel eius gloriam conspexit, ita et nos conspiciamus: quod nunquam aures ita obturet quin eas suorum clamores in veritate ipsum invocantium penetrent. Deinceps sequitur populum hostes persequendo defatigatum ad praedam animum convertisse, quam verisimile est ingentem fuisse, nam tot hominum millia oportuit secum multas munitiones, et commeatus copiam advehere. Ergo fatigatus populus et famelicus incepit mactatas pecudes et boves cum sanguine comedere, quandoquidem ex inedia et labore vires magnopere debilitatas reficere volebat. Famis igitur impatientia facit ut sine consilio et ratione carnes cum sanguine comedentes contra Dei mandatum peccent. Hoc audito Saul iussit illos abstinere cibo donec iugulatae pecudes sanguinem eiecissent : postea ex Dei praescripto emisso sanguine fecit illis comedendi potestatem : tum vero dicitur ibi primum altare Iehovae exstruxisse. In primis quod ad illam legis transgressionem observandum, Deum expresse lege sua prohibuisse ne populus sanguinem ederet: cuius ratio additur, quod ipse pretiosam vitam nostram habeat. Et quidem ante datam legem in usu fuit istud praeceptum. Deus enim post diluvium facta Noacho totique ipsius familiae potestate rebus creatis in cibum utendi, non tantum pane et oleribus, sed etiam omni animantium genere, adiecit tamen: Ne sanguine vescerentur. Cuius praecepti finem non alium fuisse videmus quam ut a crudelitate ipsos deterreret. Quod si crudelitate omni etiam in bestias abstinendum illis fuisse constat, ergo et multo magis omni iniuria erga proximos. Vita enim tam hominis quam pecudis esse dicitur in sanguine: vita, inquam, haec quae animalis dicitur, per quam vivimus. Anima enim longe superior est, et vita nostra separata est ab illa animali,