20:52 pluris facio quam multorum aliorum, quia vere spiritum Dei habet, et magis spectat ecclesiarum aedificationem, quam gloriosam in nostris phrasibus, dictionibus et syllabis pertinaciam. Is ad pastorem nostram scribit, sibi non probari, ut simpliciter re^ cuset subscribere, et consulit ut subscribat, modo addantur et admittantur exceptiones: et ad me scribit, ut tester magistratui, me serio pacis studio adductum subscripsisse: sed cum illis exceptionibus, et me idem etiam nunc profiteri et confirmare. Si spes ulla fuisset vel impetrandae disputationis, in qua palam triumphasset veritas : vel audiendae definitivae, ut vocant, sententiae de tota controversia: vel tollendi aliqua alia mediocri ratione dissidii, ego nunquam subscripsissem. Sed quum nihil horum possemus sperare, quid obsecro agendum nobis erat? Credo te, quae tua est pietas atque prudentia, non aliter quam nos fecimus facturum fuisse. Quod si fallor, ignosce huic meo de tua pietate iudicio: ignosce etiam rogo non iam amplius brevitati, sed nimiae meae prolixitati, et vale, meque in numero amicorum tuorum conserva. Iubeo vero salvere meos quatuor compatres, generosos. D. Wrotum, Koocum, Henr. Knollum et deHetonem: et cupio ut cum illis communices et aliis doctis hanc nostram compositionem: et quid de ea et tu et illi sentiant, ad me candide scribas. Dominus Iesus suo vos spiritu semper regat ac protegat.5) 3973. SAMPAULINUS CALVINO. Vix ex miseriis belli Dei gratia ereptae iam in aliud malorum mare inciderunt ecclesiae. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 217.) Ornatissimo et doctissimo viro D. Passellio. S. Quo in statu sint res nostrae et quid firmi certique hoc tempore sperare possimus, ex fratre qui ad te has perferendas suscepit plane intelliges. Ego vero quotidie atque adeo in horas verissimum esse comperio quod tum ex verbo Dei tum ex doctissimis tuis explanationibus didici, praecones scilicet et studiosos evangelii semper accinctos et veluti sublato in altum altero pede paratos esse debere ad sequendum quo Deus vocaverit. Caeterum vix coepimus ex miseriis postremi belli eluctari et adversus 5) Be die et mense [nihil certi habemus, de anno vero non est quod dubites.