16:52 Ie vous en ay bien voulu escrire en particulier, esperant que vous recevriez mon advis et conseil dung coeur amy able, de quoy ie vous prie nestre point frustre, et sur ce en faisant fin, ie vous recommanderay en la garde de nostre bon Dieu, luy suppliant vous guider tousiours par son esprit, vous soustenir par sa vertu et vous augmenter toutes ses graces. 2400. CALVINUS BULLINGERO. Undique pugnae et dissidia. Eminus Lutheranorum iurgia, intus, scilicet Bernae, fastidium et contumeliae. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. vi. Vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 57. . Apographa reperies in Cod. Genev. 107t>, fol. 99, in Epp. Bern. Tom. VI. p. 703 et Tom. VII p. 99, denique apud Simlerum Vol. 89.) Clarissimo viro et fideli ecclesiae Tigurinae pastori D. Henricho Bullingero fratri et symmystae observando. S. Nihil scribo in praesentia, nisi quod Lutheranos conspirasse video ut librorum mole nos obruant. Nam me iam aggressus est Snepfius,l) cuius liber si paulo maturius venisset, adiunctus fuisset sodali suo Westphalo. Sed dum illi nos eminus oppugnant, vides quibus angustiis intus premamur. Intellexisti haud dubie quam comiter excepti fuerint trium urbium legati, imo quanto fastidio eorum deprecatio repudiata fuerit.2) Nostri certe se contumeliose acceptos referunt. Ego quanquam ad istas iniurias pridem obdurui, vereor tamen ne animi plus aequo exacerbati erumpant quo nollem. Sed quia remedio iam non est locus apud homines me ad preces conferam, hucque alios etiam hortabor. Non desinam tamen nostros, quoad licebit, mitigare, ut tolerando vincant. Paucis verbis in summa festinatione te salutare malui quam vacuum nuncium dimittere. Vale, ornatissime vir et venerando frater. Dominus tibi semper adsit teque tueatur et confirmet. Saluta symmystas et familiam.3) Ioannes Calvinus tuus. 2400.1) Schnepfius confessioni de eucharistia subscripsit Cal Dec. 1555. Prodiit liber m. Ianuario. Cf. N. 2385. 2397. 2) Etiam propter hoc factum epistola m. Februario aut Martio 1556 tribuenda est 3) Sine die et consule. Simlerus refert ad 22. lan. 1557. Quod omnino falsum.