15:52 bliopolas quaesierim, nancisci tamen adhuc non potui: eum, quaeso, post semestre exactum, quum iterum tui mercatores Francfordiam sunt petituri, tuis typographis trade, quo ad oras nostras aliquando etiam appellat. Vale bene ac feliciter, vir eruditissime, ac me amicis tuis, seu potius filiis vere yvqaioic (quantum ad doctrinam pietatis) accense: ego te patris loco habere colere venerarique nunquam desinam. Vale iterum. Nurtingae, quod est oppidum ducatus Wirtembergensis. Anno 1554. 27. Februarii, quo die ante annos tres fidus ille et eximius servus Christi Martinus Bucerus Cantabrigiae in Anglia mortuus est. 1918. ALPHONSI LYNOURII TARRACONENSIS *) APOLOGIA PRO M. SERVETO. (Ex codice Bibliothecae Antistitii Basileensis inscripto; Varia ecclesiastica Basil. Vol. L In margine additur hanc Apologiam manu Curionis correctam esse.) Egregiam tandem victoriam insignemque triumphum de prostrato adversario retulistis. En tandem iacet ille qui vobis adeo infestus et gravis in vestra dogmata et traditiones insultabat. Tantus hostis, velut alter Hector Troianus a Graecis tandem superatus, abiit in cineres et favillas. Erigite vobis trophaea, ut tam praeclari facinoris memoria nullo unquam tempore deleatur. Libros cudite et per orbem spargite ac dissipate, ut omnes ecclesiae consulatum vestrum agnoscant et de tam bene navata opera conservataque religione gratias agant. Vos nunc evangelicae fidei et christianae reipublicae contra omnia haereticorum monstra fortissimos protectores assertores et vindices merito omnes intelligent atque laudabunt. Sed iam operae pretium videtur universam rei seriem exponere, ut omnes 1918. i) De eo Sandii bibliotheca Anti-Trinit, p. 40 haec habet: Alfonsus Lingurius Tarraconensis Hispanus: Libri quinque Declarationis Iesu Christi filii Dei, sive de unico Deo et unico filio eius. Huius libri meminerunt etiam ministri Sarmatiae et Transylvaniae, de falsa et vera unius Dei patris cognitione L. 1 c. 3 ubi : Alphonsus Tarrac. qui quinque libellis de uno Deo et unico eius filio contra communem et receptam doctrinam Aristarchorum docentium tyrannidem et superbiam egregie perstrinxit. . Videtur eo tempore Basileae degisse, quia Curio hanc Apologiam correxisse dicitur. De Curione v. N. 1884 quem tamen Schmidtius in ZS. fur hist. Theol 1860 p. 608 defendere conatur.