13:52 Clarissimo praestantissimoque viro D. Heinrycho Bullingero vigilantissimo ecclesiae Tigurinae antistiti domino suo colendissimo. Consuluisti tu ut amice me gererem erga Viretum et Calvinum, ld quod facio, et puto vel ipsam pietatem et caritatem christianam hoc requirere. Hoc tamen certum est, si quidam hic rescirent quod vel ego ipsis scriberem, vel illi mihi, me cum illis haberent suspectum. Ita ego, colendissime pater, inter sacrum sto et saxum. Hinc me calamitas urit fratrum, cui subvenire cuperem totis viribus: illinc ecclesiae concordia me urget, quam promovere, non disturbare, denuo conor. Interim, quantum Dominus dederit, prudenter simul agam et fortiter, ne vel negligam miseros vel tumultuose agam cum fratribus. Ago enim Domino gratias, quia, ut semper mihi suam concessit gratiam, ita nec hic illam mihi subtrahit, ut utraque pars in mea doctrina quam optime conveniat et consentiat. Nec dubitarem quin brevi inter fratres etiam totius ditionis tolleretur dissidium, si modo suspiciones et veterum memoria iniuriarum cessaret. . . . . . Mitto simul quaedam excerpta ex literis quorundam ut videbis, ex quibus intelliges quid sentiant. !) Talia etiam faciunt nostros acerbiores. Mitto tamen ea lege ut descripta ad me denuo mittas. Non enim mihi tantum otii datum ut denuo describerem. Sed neque aliis libenter describenda credo. A Zebedaeo habeo qui, ut bene sentit, ita tamen nimium quoque affectibus duci videtur, et ex invidia et contentione multa agere. Haec raptim quoque congessi. Bernae die l l . Sept. 1548. Ioannes Hallerus totus tuus. 1077. VIRETUS CALVINO. Hymbertus aegrotat. Zebedaeus novas turbas movet. Brentii scriptum contra Interim. Calvino literas ab ipso ad eum scriptas remittit. 10764 1) Habebat ipse ut vidisti, plures Vireti et Calvini. Minime hic agitur de unica illa Calvini ad Viretum huic subrepta de qua alibi.