11:52 multi coniectant. Fieri vix potest quin magni motus ante paucos menses excitentur. Nostri aliquid se consequutos esse sperant, quum tam procul abesse regem nostrum vident a Caesare adiuvando. Anglus hic silet. Non tamen dubito quin alibi aliquid moliatur. In negotio Domini parum dextre se gerit. Nuper exusti sunt tres plebeii homines, quod aliter de eucharistia loqui ausi fuissent quam ferat edictum regium. Id omnino pessimum habet quod, dum omnia sibi arrogare et quovis modo ad se trahere studet, 7) non sustinet quidquam nisi autoritate sua suffultum. Ita fit ut Christus nihil illis nisi ex regis nutu valeat. Dominus hanc arrogantiam insigni aliqua poena vindicabit. Scriptum principum non sine causa cupio adhuc abs te supprimi. Veniet brevi tempus magis opportunum quo in lucem prodeat, vel certe iis communicetur quorum interest. Nuper in simili genere multum mihi obfuisti. Non enim credas quantum invidiae Erasmus8) mihi conflaverit illo suo nimis futili scripto, ubi dixit fuisse Argentinae excusum librum, in quo et Lutherus et Argentinenses egregie tractentur et tamen Lutherum salutem ei mandasse ete. Dum vult undique aliquid mendicare quod suae causae suffragetur, immerentes ita secum implicat. Et sane habeo hic cur tecum expostulem, qui familiarem epistolam, quae in sinu tuo latere debuerat, ita vagari passus es ut Bernam usque convolant. Nunc ad tuas literas venio. Non indigne tuleram quod tabellarius meus sine literis abs te dimissus foret, quum indicaret te in re adeo necessaria fuisse occupatum. Bene tamen facis quod excusas, modo intelligas ita mihi satisfieri ut in posterum sis diligentior. Neque enim facilis ero ad ignoscendum si quando cessaveris. franciscum ignominiae causa dimitti non intellexeram ex superioribus tuis literis. Magis opinabar honestum aliquem praetextum quaeri. Nunc quantum ex verbis tuis suspicari licet, insimulatum esse video eius criminis, a quo certo persuasus sum illum toto pectore semper abhorruisse. Utinam aliquando tandem hic te habere possimus, quo haec omnia ex ore tuo Capito et Bucerus audiant. Minus enim aequis auribus videtur Bucerus accipere quae dico. Sed vereor ne, si exspectare velis meas nuptias,9) sero venturus sis. Nondum inventa est uxor, et dubito an quaerere amplius debeam. Nuper mihi puellam desponsaverant Claudius et frater meus. Triduo postquam redierant, delata sunt ad me nonnulla 7) without being scrupulous ae to the means. 8) Eitterus Bernensis, in cuius manus incidit, nescio quo modo, Calvini ep. ad Farellum data. Epistola haec sicut aha Farelli ad C. de qua mox, desidetantur, 9) I fear that if you intend to be with me on a certain event taking place, that you may have come too late. (!)