9:519 519 DE VERA PARTICIPATIONE 520 recipiantur, quae singulare est donum spiritus, nec a terrenis elementis pendet, sed a coelesti eiusdem !) spiritus operatione. Tantum externa adminicula pro infirmitate captus nostri adiungi. Quod ad sacram Christi coenam peculiariter spectat, convenit sub symbolis panis et vini proponi corporis et sanguinis Christi communicationem:2) neque simpliciter nobis in memoriam revocari, Christum semel pro nobis fuisse in cruce oblatum, sed sacram illam unitatem nobis sanciri, qua fit ut mors eius nobis sit vita, nempe dum insiti in eius corpus vere ab ipso alimur, non secus ac cibus et potus corpora nostra vegetant. Convenit etiam Christum re ipsa et efficaciter implere quidquid analogia signi et rei signatae postulat: ideoque vere nobis in coena offerri communicationem cum eius corpore et sanguine, vel (quod idem valet) nobis arrham sub pane et vino proponi," quae nos faciat corporis et sanguinis Christi participes. Restant capita de quibus vel quid sentiendum sit, vel quomodo loquendum, nondum plane liquet. Quisquis3) autem sano rectoque iudicio praeditus simul compositum affectum et sedatum afferet, fatebitur solum de modo edendi esse certamen: quia palam [pag. 95] et ingenue asserimus, Christum fieri nostrum, ut quae possidet bona nobiscum deinde communicet: eius quoque corpus non modo semel fuisse datum in salutem nostram, dum ad expianda peccata immolatum in cruce fuit, sed quotidie nobis in alimentum porrigi: ut dum ipse habitat in nobis, bonorum etiam eius omnium societate fruamur. Vivificum denique esse tradimus, quia vitam suam nobis inspirat, non secus atque ex panis succo vigorem trahimus. Ergo prout diversa edendi ratio statuitur, ex hoc fonte oriuntur lites. Nostra autem definitio est, corpus Christi comedi, quia spirituale est animae alimentum. Rursus alimentum a nobis vocatur hoc sensu, quia incomprehensibili spiritus virtute nobis vitam suam inspirat, ut sit nobis communis, non secus atque a radice arboris vitalis succus in ramos se diffundit, vel a capite in singula membra manat vigor. In hac definitione nihil captiosum, nihil obscurum, nihil ambiguum vel flexiloquum. Quod autem quidam, hac dilucida simplicitate non contenti, volunt Christi corpus deglutiri,4) nec scripturae autoritate, nec veteris ecclesiae testimonio nititur: ut mirum'sit homines mediocri iudicio et eruditione praeditos tam pertinaciter de novo commento certare. Quod docet scriptura, in controver- 1) eiusdem in eod. add a Calvino. 2) commendationem Beza et Amst. 3) abhinc in eod. Genev. Calvinus manu propria suo officio defunctum est. i) ore de^ 3 uti ri MS.