48:519 519 IN ACTA APOSTOLORUM 520 isti libertatis suae1) zelotae praecipuis eius defensoribus2) non parcunt, modo illorum odio Paulum implicent. Nazaraeis, quos dixi, extra hanc causam tanquam animosis legis vindicibus plausum dedissent3). Nunc quasi eorum contagio totum mundum inficiat, summum Paulo dedecus ex illorum societate aspergunt. Adde quod impudenter Paulum calumniantur. Nemo enim eius rei suspectum ipsum habebat. Crimen ergo velut ex trivio arreptum et sine colore fictum non minus improbe quam malitiose in eum proiiciunt. Verum supina 'hac securitate, ut alibi diximus, hypocritae perrumpunt, quidvis sibi licitum putantes, modo zeli fucum obtendant. 6. 7. Qui etiam templum profanare. Levis erat et paene frivola apud romanum praesidem accusatio, qui optasset funditus eversum esse templum. Sed quia nihil ad movendos tumultus aptius erat quam templi profanatio, astute illius Paulum insimulat: ac si diceret, minime per eum stetisse quin civitas tumultuaretur: ac prae se tulisse facem pessimi incendii, nisi obviam itum foret. Simul etiam illud alterum involvit, quia violata sit religio a Paulo, iudicium eius rei proprie ad Iudaeos spectare. Et hic de tribuno Lysia conqueritur, quod ipsis ius suum extorserit. Efficere ergo conatur, ut praeses, quod a tribuno ereptum erat, illis restituat. Hoc quoque astutia non caret, quod tribuno, qui humanius quam vellent sacerdotes se gesserat erga Paulum, fidem abrogat Tertullus: suspectumque oblique reddit, quia palam trahere in crimen non audet. Sed quaeritur an sperare potuerint tantum sibi deferri a praeside, quum soli romani magistratus tunc de causis capitalibus cognoscerent. Respondeo, hic aequitatem simulare, ac si clementius Paulum tract a r e haberent in animo quam dignus erat. Etsi enim de capite hominis sententiam non ferebant, permissa tamen illis erat modica castigatio, qualis erat virgarum. Interea non desinit Tertullus eum ad mortis supplicium postulare apud praesidem. 8. Inquisitione facta. Aequa postulatio, ne praeses ante iudicet quam re bene comperta: neve Paulum damnet, nisi legitime convictum. Sed quomodo hac conditione litigare audent, quum sibi sint tam male conscii? Respondeo habuisse testes ad manum: nec se ad probandum offerre, nisi suo arbitrio. Quamquam alius erat finis. Felicem enim sperabant talibus ampullis facile persuasum iri, ut reum quasi pro damnato eorum libidini subiiceret. I n summa, quo se ferocius iactando insultaverint et maiore fiducia fuerint elati, hoc modo se fore victores putant: quia reo praeclusus erit ad defen- 0 Legis. 2) Observatoribus. 3) Dabant