8:518 Sed quodammodo exstinguitur m nobis: quia quum nos exstinguimur, ipse recedit. XXX. Maxime verum est: et tu miser a Simone mago illusus, id ignoras, ut servum arbitrium statuens, nos facias truncos et saxa. Vide locum ultimum ex Clemente et Petro*) citatum. XXXI. Ut plurimum ita solet accipi, in iis qui non erant prophetae. 2) XXXII. Ita fere omnia in figura contingebant illis. XXXIII. Mendacium est quod commisces. Nulla creatura erat realiter, nisi ab instanti suae creationis. XXXIV. In omnibus est Deus, per essentiam, praesentiam et potentiam, et omnia ipse sustentat. XXXV. Tolle verbum ex eius8) substantia, et reliqua invenies esse vera, teque solum cum Simone mago delirare. XXXVI. Verum est, multa in unum ita coire, ut ossa, caro, nervi, anima, forma, spiritus in unam hominis substantiam coeunt. XXXVII. Scripsi, fateor. Quum tu me aliter docueris, non solum recipiam, sed et vestigia tua exosculabor. XXXVIII. Locus ipse, quem contra me citas, docet te perfide agere. . Nam ibi dico, animam velut mori, et in inferno languentem detineri. Ergo si lan-' guet, adhuc vivit. Vide quid de anima superstite ego scribam, pag. 76, 229 et 718. Alia quodammodo dicitur in regenitis anima: sicut propter accidentia nova, dicitur res nova. 1) et Petro om. Gall. 2) in iis . . . . prophetae absunt ab edd. 3) de Dieu. 33*