48:518 et legitima agendi forma. Ac posset hoc in utramque partem, ut vulgo loquuntur, disputari. Sed ego non aliud improbo, nisi quod palam vitiosum est. Falsis enim laudibus se oblique insinuat hic rhetor, ut rem ipsam, de qua agitur, obscuret. Quorsum enim de pace et statu bene composito loquitur, nisi ut Felix Iudaeae salutem in Pauli damnatione sitam esse putans de causa non cognoscat? Ad haec ex Iosepho patet quam avare, crudeliter et libidinose in illa provincia se gesserit Felix. Iam praecesserat indigna et tragica caedes summi pontificis Ionathae, quia se dissolutae eius tyrannidi opponere ausus fuerat. Denique eodem fere tempore, importunis totius gentis querimoniis coactus est Claudius Caesar, submisso in eius locum Festo, illum revocare ad causam dicendam. Ergo videmus quam turpiter et sine pudore mentitus fuerit hic rhetor. Quando autem succinunt omnes Pauli adversarii, videmus odio excaecatos et malitia, communem patriae statum perfide prodere: nec quidquam habere pensi, modo Paulus ad necem dedatur. Ubi Erasmus vertit: Multa recte gerantur, vetus interpres propius accedere videtur ad mentem Lucae, qui dicit fieri xatopitojAaTa, quod tantundem valet ac reformationes, vel correctiones. Industriam ergo Felicis Tertullus commendat, quod a multis corruptelis Iudaeam purgaverit, multaque restituerit in melius, quae alioqui pessum ibant: quo scilicet cupidius morte unius hominis favorem gentis sibi acquirat, quam sciebat alioqui sibi esse infensam. 5. Nacti enim sumus virum hunc. Duplicem habet scopum Tertullus. Hoc in primis captat, ut Paulus tradatur Iudaeis, quoniam iusta sit illorum cognitio, ubi de cultu Dei et Mosis lege agitur. Sin vero hoc negatum fuerit, capitale crimen intentat, quod seditionem Paulus concitaverit in plebe. Sciebant nullum esse magis odiosum crimen Romanis: ideo eius maxime infamia Paulum onerant. Ac id ipsum amplificat Tertullus, quum dicit Paulum in toto orbe concitare Iudaeos. Sed mirum est cur addat principem esse sectae Nazaraeorum, quod in laude potius quam vituperio apud Iudaeos habitum fuisse scimus *). Ego autem non eos notari existimo, qui se legitimo et antiquo legis ritu J)eo consecrabant: sed tumultuosos Ulos sicarios, qui se etiam plausibili nomine vociferabant zelotas. Quae factio circiter illud tempus emersit: imo ex Iosephi historia colligitur iam tunc fuisse grassatos. Alii Nazarenos pro Christianis poni sentiunt: quod ego non aegre admitto. Caeterum si prior expositio placeat, astute sectam opponit Paulo Romanis exosam. Nam quum zelotae illi eximii prae aliis censeri vellent legis cultores, zeli praetextu quasi vexillum tollebant ad irritandos plebis animos. Interea boni *) Videtur ideo hoc factum esse quia Nazaraei quum. 33*