9:517 517 CHRISTI IN COENA. 518 pane? Si excusabilis sit tam crassa superstitio, gravem iniuriam gentibus fecerunt prophetae, quum eas colere dicerent aurum, argentum, ligna et lapides. Coeleste numen venerari se putabant omnes increduli, dum simulacris et imaginibus supplicabant. Nulla illis erat hypostatica unio, sed similitudo duntaxat: et quamvis potentiam Dei affigerent simulacris, nunquam tamen ausi fuissent asserere lignum substantialiter esse Deum. Hoc qui de pane tam inverecunde pronunciant, eos non censebimus panis cultores? Quod sequitur non obscure indicat, quam reverenter cogitet de immensa Dei essentia. Si ita est, inquit, adoremus ergo ligna et lapides, in quibus vera est Dei essentia. Nam etsi coelum et terram implet Deus, et ubique diffusa est eius essentia, ab hoc tamen perverso commento, quod assuit Heshusius, et a profana loquutione abhorret pietas. Habitabat, inquit, spiritus Dei in Elia: cur non eum adoravit Elisaeus? Sed quid inter omnes praesentiae Dei species, de quibus loquitur scriptura, et hanc de qua contendit Heshusius simile? Non est igitur cur superbe despiciat obiectiones, a quibus se tam infeliciter expedit. Mirum autem cur ad hunc exiguum numerum restringat argumenta, quibus coarguitur eorum error. Non ignorat a Magdeburgensibus posita fuisse quinquaginta novem: cur ergo maioris partis nulla ut mentio: nisi quia nodos inexplicabiles sine magno suo dedecore attingere non poterat: et alios videbat ita esse exceptos, ut [pag. 92] optimum compendium esset dissimulatio?