8:517 517 MICHAELIS SERVETI. 518 pretationem recipio, et tu ibi falso omnia citas, et doces. XVII. Confusus est tibi animus, ut intelligere verum nequeas: metaphoram dico. XVIII. Autor es mecum de persona loquentes iam citavi, nihil omnino ludens, sed proprie dictionibus utens, quibus tu perfide abuteris. XIX. Corpus Christi est nostro simile, excepta peccati ratione, excepto item, quod ipsum est particeps deitatis. XX. Transformatio est ibi glorificatio et illustratio. XXI. Qui adhaeret Deo, unus cum eo spiritus est. An est confusio, quum duo in unum uniuntur? An confunduntur anima et caro, quum unum hominem faciunt? Ignoras miser ipsa rerum principia. XXII. Quid tum postea? 1) XXIII. Verum est. XXIV. Quodammodo, fere, similitudo quaedam est, ut ibidem ostendo. XXV. Tu te ipsum confundis, non intelligens quae loqueris, quasi id quod in Deo hypostatice subsistit, non sit vera substantia. XXVI. Persona in Verbo dicitur hypostasis visibilis, in spiritu est hypostasis perceptibilis. XXVII. Bene habent omnia, nisi esset tibi animus perversus. XXVIII. Vera sunt omnia, si tu candide intelligas. XXIX. Vera fere2) sunt omnia, eo excepto, quod spiritus Dei in se non dicitur [pag. 81] exstingui. 1) Et puis quel mal y a il? 2) fere om. edd.