48:517 517 CAPUT XXIV. 518 dicens : Quum in multa pace agamus per te, et multa restituantur in gente hac per tuam providentiam: 3. et semper et ubique amplectimur, praestantissime Felix, cum omni gratiarum actione. 4. Sed ne diutius te detineam, oro te ut audias nos paucis pro tua humanitate. 5. Nacti enim sumus virum hunc pestiferum et concitantem seditionem omnibus Iudaeis in universo orbei et autor em sectae Nazaraenorum, 6. qui etiam templum profanare conatus est: quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare: 7. Sed superveniens tribunus Lysias cum magna vi eripuit eum e manibus nostris, 8. iubens accusatores eius ad te venire, ex quo poteris ipse, inquisitione facta, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. 9. Adiecerunt autem et Iudaei, dicentes haec ita habere. 1. Quod Ananias Caesaream descendit Pauli accusandi causa, magis probabilem facit coniecturam quam prius attuli de eius sacerdotio. Nam expeditio ista summi "pontificis dignitate erat inferior. Fuit igitur alius quispiam tunc summus pontifex: Ananias vero primarius sacerdos, quum gubernacula teneret ac vir esset strenuus, legationem hanc obire oportuit. Turbam vero secum adducit : et quidem ex venerando seniorum collegio, ut specie ipsa moveatur praeses ad Paulum damnandum. Sed quum Paulus dicendi artificio non uteretur, saltem nihil opus fuit rhetore conducto, qui verborum facundia cum eo certaret. Adde quod et dignitate et hominum copia praestabant, ut facile illis esset miserum hominem omnique auxilio desertum obruere. Signum ergo malae conscientiae fuit, quod magno rerum usu pollentes, in publicis negotiis exercitati rerumque forensium periti, rhetorem conducunt. Est quidem eloquentia donum Dei, fateor: sed in hac causa nihil quam merus fucus ad iudicem fallendum quaesitus est. Hoc autem ideo narrat Lucas, ut sciamus nihil omissum fuisse a Iudaeis, quo Paulum opprimerent: nec modo perverterent eius innocentiam, sed territo et confuso defensionem excuterent. Atque ita reputemus mirifica Dei gratia factum esse, ut Paulus tam duros insultus intrepide sustinuerit. Quare si quando contingat pium hominem solitarium a magno hostium numero obsideri, veniat haec historia in mentem et animum a pavore colligat Sicuti etiam David suo exemplo nos hortatur: Si me circumstent castra, non timebo, quia tu mecum es (Psal. 27, 3). 2. Quum in multa pace. Praefatur extra causam Tertullus, quia Felicis prudentiam et virtutes laudat, quo sibi favorem conciliet. Putidum igitur et adulatorium exordium est. Non quod eorum sententiae subscribam qui Tertullum exagitant, quia blanditiis iudicem demulceat et sibi alliciat. Laudare enim iudicem non semper alienum est a recta