25:517 517 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. XIII. 518 opibus sic dictum : quia Cambyses bellum in Graecia gesturus thesauros suos illic deposuerat. Sed quia apud Lucam (Act. 8, 26) mentio fit Gazae desertae, apparet urbem eiusdem nominis prope quidem, sed alio loco fuisse exstructam. Asdod ea est quam Graeci dixerunt Azotum. Perducitur autem totus hic tractus maritimus vel qui ad mare vergit usque ad Sidonem. Et sunt qui putent: Phoenices Gazae quoque et Azoti olim fuisse dominos. Quam longe se portendat Libanus satis notum est. Montem enim Hermon aliquando comprehendit: et propter longitudinem pars Antilibanus cognominatur. De monte Hermon reperient lectores Deuter. 4. Versus orientem est Haemath, quae et Antiochia Syriae. 6. Omnes habitatores montis. Iterum monetur Iosue, quamvis regiones illas nondum possideant Israelitae, ne tamen sortitionem differat, Dei promissione fretus, quia maligne eius virtuti detraheret, si ambigeret de eventu. Ideo dicitur: Tantum quod tui officii est praesta in distributione terrae: nec a sorte eximatur quod adhuc secure obtinent hostes: quia mihi curae erit quod promisi implere. Hinc discamus, in suscipiendis negotiis sic pendere ab ore Dei, ne qua dubitatio nos moretur. Non est quidem nostrum, vanas spes nobis fabricare: verum ubi in Deo fundata est nostra fiducia, tantummodo obtemperemus suis mandatis: quia metuendum non est, ne eventus nos frustretur. Postea novem tribubus et dimidiae terram Chanaan assignat: quia trans Iordanem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse data sit sua portio. Etsi autem videtur in his verbis esse battologia: Quas dedit illis Moses, sicut dedit illis Moses, nihil tamen superfluum est: quia secundo membro confirmatur donatio: ac si Deus ratum esse iuberet quod factum est. Sicut ergo dedit illis Moses terram illam, ita in eius possessione tranquilli maneant. Hac quoque ratione insignitur elogio servi Dei: ne quis convellat decretum illud quod ex Dei autoritate protulit fidelis minister. Et certe litibus obviam ire necesse fuit, quae alioqui quotidie subortae forent. 14. Tantum tribui Levi. Necessaria fuit haec quoque exceptio, ne se Levitae iniuste fuisse exhaeredatos obtenderent, atque ita de suo iure moverent magnas turbas. Admonet igitur huius distinctionis Mosen esse autorem: simulque docet, non esse cur querantur sibi quidquam fuisse ereptum, quia praeclara compensatio data fuerit. Quamvis autem non distribuerentur ex aequo sacrificia inter Levitas: satis tamen est alimenta ex primitiis et decimis fuisse omnibus data. Porro sicuti Deus mercede eos allicit ad subeundam sacrorum curam: ita vicissim populum hortatur ad sacras oblationes fideliter persolvendas, ubi victum Levitarum pronunciat sua esse sacrificia.