40:516 venire in rationem dati et accepti, et vel minimum quidquam ei impensum ferre, hoc modo extenuamus eius gloriam, et ita quantum in nobis est spoliamus nos hoc inaestimabili privilegio, quod nunc propheta commendat. Ergo studeamus uno hoc modo Deum cognoscere, quod scilicet pro immensa sua clementia et misericordia nobiscum egit, idque nominis sui respectu, non autem secundum scelera nostra. Quod si illud dictum fuit populo veteri, quia reversus fuerat in terram Chanaan: hodie ubi apertum est regnum coeleste, quanto magis extolli meretur Dei gratuita bonitas? ubi scilicet palam nos in coelum ad se vocat, ad spem illius beatae immortalitatis, quae nobis parta fuit per Christum.