25:516 vivo Iosue fieri necesse fuit, quia post eius mortem minus ad obsequium propensi fuissent Israelitae. Nemo enim successit cuius autoritas rem ita difficilem impetraret. Ad haec quia iam per os Mosis Deus ita fieri mandaverat, nisi partibus sibi impositis defunctus esset, labefactatum fuisset totum opus sublato legitimo ministro. Porro tametsi non designatur tempus, probabile tamen est, quum spes non esset Iosue vivo et superstite populum rursus arma sumpturum, ut fines suos latius extenderet, tunc demum terram partiri aggressum: ac si clamaret ac solenni testificatione promitteret effectum distributionis ratum fore, quia Dei veritas hominis interitu non excideret. 2. Haec est terra. Revocantur in memoriam veteres termini pridem a Deo positi: ut certo persuasi sint Iosue et populus, foedus cum Abraham percussum tandem completum iri omni ex parte. Quare iubentur ad ea quae restant acquirenda studium suum adiicere. Apta vero erit anagoge, si accommodetur haec perseverantia ad eam quae a nobis exigitur: nempe ut quae retro sunt obliti enitamur ad praemium supernae vocationis, et nos ad signum propositum extendamus. Nihil enim profuerit in stadio cucurrisse nisi ad metam usque pertingere studeamus. Exordium fit a fluvio, qui Aegyptum versus mare disterminat a terra sancta: sive is sit Nilus, ut nos ex recepta opinione vertimus: sive exiguum flumen quod oppidum Rhinocorneam *) alluit, quae a multis creditur esse Raphia vel Raphane. Extra controversiam quidem est, ab ea plaga haereditatem populi contiguam Aegypto fuisse. Etsi autem consensum plurimum sequutus sum, non ultra protensos fuisse limites quam ad agrum minus cultum et quasi desertum, ne damnosa esset nimia vicinitas, si familiaris et proprior cum Aegyptiis fuisset usus: diversam tamen sententiam minime repudio. In primo versu nascitur quaestio: quia postquam dictum est quinque fuisse circa littus maris principatus, adduntur sexto loco Avaei. Quidam non censeri inter quinque existimant, quia ignobilis fuerit provincia. Verum cogitent lectores, annon potius obliqua sit antithesis inter populum liberum et sui iuris, ac quinque principatus. Quia igitur diversa fuit Avaeorum conditio, seorsum numerantur. Et ideo nomen plurale ad distinctionem est positum. Caeterum principatuum recitatio non ex cuiusque dignitate vel opulentia petita est, sed primum gradum obtinet Aza, quia Aegypto vicinior, quae eadem ratio in Asdod et reliquis valet. Graeci suo more supponunt suum y loco y- Atque ita Gazam nominant quae Hebraeis est Aza: sicuti ex Amorrha Gomorrham faciunt. Quo satis detegitur eorum error qui finxerunt nomen esse persicum ab 1) Sic omnes editiones.