40:515 515 PRAELECTIONES 516 factiones, quibus redimunt poenas, quibus alioqui erant obstricti. Postea addita sunt suffragia, ut loquuntur, sanctorum. Nam fabricarunt sibi innumeros patronos: deinde aliae etiam innumerae rationes confictae sunt non in alium finem, nisi ut gloria Dei vel amplius conspici non posset ab hominibus, vel saltem tantum obscure proiiceret aliquas scintillas. Quum itaque totus papatus eo tendat, videmus ex professo opponi Dei gloriae: et quicunque illas abominationes defendunt, esse plus quam iuratos hostes gloriae Dei. Quantum ad nos, discamus non posse aliter vere Deum cognosci in salutem, nisi dum illi acceptum ferimus quidquid ad salutem nostram pertinet. Nam si volumus