9:514 quaeri tropi remedium. Quasi vero absurditatem^ carnis sensu nobis metiri propositum sit, vel Augustino fuerit. Quin potius testamur reverenter nos amplecti quod repudiat humana ratio. Tantum absurditates fugimus, a quibus abhorret sensus ipse pietatis et fidei. Literalem sensum in his verbis: Hoc est corpus meum, negamus fidei analogon esse : et simul asserimus a communi scripturae usu remotum, quoties de sacramentis agitur. Hanc nostram sententiam cur refelli dicat Heshusius novi testamenti nomine, nihilo maior ratio est, quam si negaret metonymice spiritum sanctum vocari columbam. Falso etiam et nugatorie1) iniuriam Paulo fieri dicit, quasi eius explicationem reiiceremus: Panis est communicatio corporis: quando haec communicatio nusquam locupletius quam in scriptis nostris illustratur. Quae de rhetorum praeceptis affert, ostendunt eum nunquam rudimenta ullius liberalis doctrinae gustasse. Verum ne eius ineptias imitando sim ridiculus, tantum quod theologo dignum est respondeo: quamvis loquutio figurata minus aperta sit, significantius tamen et splendidius exprimere quod simpliciter et absque figura dictum minus haberet efficaciae et ornatus. Itaque figurae vocantur orationis lumina: non quod facilius rem declarent quam nudus et vulgaris sermo, sed quia attentionem conciliant elegantia, et splendore expergefaciunt mentes, vivaque similitudine reprae^ sentant quod dicitur, quo melius penetret in animos. Quaero enim ab Heshusio, an in Christi concione, [pag. 87] quae legitur 6. cap. Ioannis, nulla sit figura. Certe, velit nolit, fateri cogetur metaphorice hoc esse dictum: Nisi comederitis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem. Vident tamen omnes apertius esse quod intelligi voluit Christus: atiimas nostras spirituali carnis et sanguinis eius participatione ali in coelestem vitam. En cur de me magnifice triumphet : quia quum viderem crassiores aliorum insidias Lutheri iudicio detectas esse j metaphoram pro mea versutia sculpserim, quae tamen nullo modo cohaereat. Fatetur quidem verum esse quod doceo, apte scilicet signum appellari rei signatae nomine : sed h ic res disparatas mirabili loquendi modo coniungi. Quid dicat audio: sed qua autoritate probat? Neque enim nos tantum despicit, sed Brentii quoque interpretationem non minus secure quam nostram respuit. Agedum, quamvis persuadeat se, quasi alterum Pythagoram, αὐτόπιστον esse: quomodo corpus Christi cum pane unum esse vult? Respondet: quomodo flamma capitibus apostolorum insidens spiritus sanctus fuit, et columba quae Baptistae apparuit. Itaque vult inusitato modo igneas linguas fuisse spiritum: columbam quoque fuisse spiritum. Quid hic longa 1) en bavant. 33