20:514 4220. CALVINUS VIRETO. Invitat eum ut Genevam veniat, quem sperat mox totum Genevensem futurum. (Ex autographo Cod. Genev. 107a, fol. 295, coll. c. Cod. Illa, fol. 39 v. et Cod. 108, fol. 175 item Bern. Epp. VII. p. 45.) Fideli Christi servo Petro Vireto Lausannensis ecclesiae pastori fratri mihi carissimo. Quum praeter spem acciderit quod maxime optabam, magis festinandum tibi sentio quam statueras. Nam nos colloqui inter nos necesse est antequam huc totus concedas. Fac ergo ut te quamprimum hic habeamus, quo possimus inter nos de omnibus consilium capere. Scies, quum veneris, non abs re me institisse ne adventum tuum longius differres. Provideo quid futurum sit. Reclamabunt fratres quibus invitis quidquam tentare nec deceret, nec velles, nec boni esset exempli, nec denique fas esset. Verum haec una est causa cur te accurrere cupiam. Quanquam sunt etiam aliae complures quas intelliges ubi veneris. Pium hunc fratrem hortatus sum ut Bernam rediret. Neque enim alia ratio se nunc offerebat. Spero non difficile impetratu illi fore quod vel nihili hominibus vel nullius testimonii dari solet, ut istic publicis impensis aliquantisper alatur. Scripsi de ea re ad Suteerum. Tu illum etiam consilio tuo reges, quantum eius rationes postulabunt. Vale, frater integerrime. Saluta omnes amicos. 10. Maii.!) Ioannes Calvinus tuus. 4220.1) De anno te libenter audiremus. Nos primum de a. 1558 aut 1559 cogitavimus, verum illo priore lis illa de disciplina adhuc pendebat et ex N. 2880. 2881 minime elicies res iam ad discrimen venisse ut suprema consilia Viretus tniret; et a. 1559 hunc iam ante m. Maium Genevam se con" tulisse docent N. 3035 et 3048. Utrumque annum excludit mentio Sulzeri qui iam a. 1548 Bern a discessit Quid quod ipse Viretus Bernae aliqua autoritate nunc etiam gavisus fuisse videtur. 33